Text List

Caput 129

Caput 129

De sancto Michaele.

CAPUT CXXIX. De sancto Michaele.

De festo S. Michaelis dicimus, quod hoc tempore barbari Apuliam ingressi sint, eamque misere depspulati. Quare Christiani in dicto jejunio triduano auxilium S. Michaelis imploraverunt. Et cum essent congregati instructaque acie exercitum adversus hostes producerent, apparuit eis sanctus Michace!, quasi illis auxilium praestans : tum hostes versi sunt in fugam. Quia ergo per beatum Michaelem victoriam obtinuerunt, ideo statutum est ut eo die semper festum ejus celebraretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 129