Text List

Caput 10

Caput 10

De distinctione jejunii.

CAPUT X. De distinctione jejunii.

Jejunium sic primo dividi potest, quod aliud,sit carnis, aliud mentis. Carnis est, cum quis abstinet a cibis; mentis vero quando quis jejunat a vitiis. Vel etiam carnis jejunium dici potest, sl quando quispiam ob nimiam pinguedinem jejunat, ne corpore supra modum pinguescat. Verum illud nullius virtutis est, adeoque dicendum est potius essc attenuationis. Qua ratione et mentis jejunium esse volumus contra luxuriam, ne similiter plus aequo pinguescat, ac in multis luxurietur. Secundo jejunium et hoc modo distinguitur, aliud videlicet esse ingtitutionis , aliud devotionia, aliud paritatis, et aliud dispensationis. Jejunium institutionis est Quadragesima a sanctis Patribus olim instituta. Quemadmodum enim in lege veteri sancti Patres rerum suarum omnium decimas et primitias Deo reddere consueverunt; ita nos quoque debemux ei decimas et primitias offerre, non solum ex rebus nostris, nempe ex frugibus, et aliis quae possidemus, verum etiam ex nobismetipsis scilicet jejunando, idque corpore quidem a cibis, mente vero a vitiis. Est enim, ut statim diximus, carnis pariter et mentis jejunium. Offcrimus autem Deo ex nobis primitias et decimas, si quando bene operamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10