Text List

Caput 136

Caput 136

De Nativitate sancti Joannis.

CAPUT CXXXVI. De Nativitate sancti Joannis.

Videamus igitur modo de ipsius S. Joaunis Nativitate, et primo quamobrem nativitas ejus celebretur cum in peccatis fuerit conceptus. Nullius enim conceptio facta in amplexu maris et feminae potest esse sine peccato. Quidam enim sunt sine patre et matre, ut Adamus, alii ex patre sine matre, cujusmodi fuit Eva ; alii vero ex patre et matre, quod est frequentius, ut Abelus; alii tandem ex matre sunt sine patre, qualis est Christus. Unde in persona illius dictum est : Ego sum vermis et non homo (Psal. xxi), hoc est secundum legem vermium natus, non autem hominum. Sed animadvertatur hic hominem prius, ut ita dixero, seminari, ac postea in vulva concipi, ibique carnem formari. Verum post quadraginta et sex dies creari animam, et corpori infundi, secundum theologos , quibus magis credendum est quam physicis. Celebratur ergo hujus nativitas. secunda, quando nimirum primo eit in lucem. Nam prima est, quando ipsa anima corpori infunditur; secunda vero, cumprodit in lucem: quare juxta secundam, sine peccato fuit conceptus. Sanctificatus enim fuit in utero quemadmodum Jercmias, in cujus prophetia hoc ita continetur : Antequam exires de tulra sanctificaci te, etc. (Jer. 1.) Quod quidem in hujus figuram fortasse dictum fuit. Sed de quo genere sanctificationis hoc isthic dicatur Deus novit. Sunt qui putent de sanctificatione originali dictium fuisse, idque hoc pacto probare conantur, quod videlicet Spiritus sanctus puerum repleverit, aique adeo ut ex istiusmodi Spiritus sancti repieione, et repleta fuerit mater. Atqui si esset in originali. foret utique et in mortali. Ergo neque puer sancto Spiritu esset repletus, neque ejus mater. Nec vero refert, quod et mali quam plurimi propheurunt ut Caiphas et Balaam, et quod asina etiam locuta sit. Verum contra videtur, quod ei peccatum ind originale remissum non fuerit. Dixit enim hannes ad Christum : Ego a te debeo baptizari, et tx senis ad me baptizari (Matth. ). Ex quo intelligiur ipsum voluisse ablui a peccato origiuali. Sed inelligendum plane est ipsum hoc dixisse in persona Ecesiae, in qua etiam opinione glossa est pervulgata.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 136