On this page
Caput 137
Caput 137
De vigilia sancti Joannis.
Festum sancti Joannis habet vigiliam, hoc est ejus festi dies praecedens dicitur vigilia vel ejus loco jejunium, quod vice vigiliarum est institutum. Fuit enim moris apud veteres ut in festivitatibus viri cum uxoribus et filiabus suis ad ecclesiam convenirent, atque isthic cum lumine et candelis vigilarent. Sed quoniam in his vigiliis crebro contingebat ut puellae vitiarentur, ac malitiosi opportunitatem haberent, quo flagitia sua commode perficerent, ideo factum est ut vigiliae mutarentur in jejunia. Unde etiam nunc antiquitatis nomen retinuit. Vocatur enim vigilia. Celebratur autem Nativitas Joannis, tum propter historiam (habet enim Evangelium: Et multi in nativitate ejus gaudebunt (Luc. i), quod observant Christiani et pagani) tum propter allegoriam et mysterium. Per Joannem enim significatur ortus gratiae, ex quo quidem fit ut tum magis solemnizemus propter mysterium quam propter ipsam personam. Credimus autem quod hic in utero sanctificatus est, sicut Jeremias, unde eo die de Jeremia legitur. Sed quo genere sanctificationis nec satis liquet, nec legimus. Plerique tamen affirmant ipsum ab omni peccato fuisse mundatum. Salvator autem attulit nobis ortum gratiae. Hunc Joannes praecessit annuntiatione, nativitate, praedicatione, passione, et ad inferos descensione. Officium ejus partim constat ex Veteri Testamento, partim ex Novo, quoniam ipse fuit finis Veteris et initium Novi. Fuit namque quasi lapis angularis, hoc est Novum et Vetus conjungens Testamentum. Quod autem hoc festo jejunamus, totum illud natum est ex sympathia quadam et compassione qua ei compatimur, quod jejunaverit in deserto, atque isthic vitam egerit admodum acerbam. Solent porro hoc tempore ex veteri consuetudine mortuorum animalium ossa comburi, quod hujusmodi habet originem. Sunt enim animalia, quae dracones appellamus, unde in psalmo: Laudate Dominum, de terra dracones (Psal. cxlviii), non thracones, ut quidam mendose legunt, scilicet terrae meatus. Haec, inquam, animalia in aere volant, in aquis natant, in terra ambulant. Sed quando in aere ad libidinem concitantur (quod fere fit), saepe ipsum sperma vel in puteos, vel in aquas fluviales ejiciunt ex quo lethalis sequitur annus. Adversus haec ergo hujusmodi inventum est remedium, ut videlicet rogus ex ossibus construeretur, et ita fumus hujusmodi animalia fugaret. Et quia istud maxime hoc tempore fiebat, idem etiam modo ab omnibus observatur. Est et alia causa quamobrem ossa animalium comburantur, quod ossa sancti Joannis in civitate Sebastae ab ethnicis combusta fuere. Consuetum item est hac vigilia ardentes deferri faculas, quod Joannes fuerit ardens lucerna, et qui vias Domini praeparaverit. Sed quod etiam rota vertatur hinc esse putant, quia in eum circulum tunc, sol descenderit ultra quem progredi nequit, a quo cogitur paulatim descendere, quemadmodum vulgi rumor de B. Joanne Christo adveniente ad summum pervenit, cum Christus putabatur, posteaque descendit ac fuit diminutus, ut vel ipse de se testis est: Me, inquiens, oportet minui, illum autem crescere (Joan. iii). Quod quidem propterea dictum esse nonnulli arbitrantur, quod tum dies incipiant minui et decrescere, et in Christi nativitate crescere. Verum enimvero quia aliquando dies ante festum sancti Joannis decrescant, et ante natale Domini crescant, intelligendum est istud de nativitate in matre, quando scilicet uterque conceptus est. Conceptus enim est Joannes diebus decrescentibus, ut in Septembri, et Jesus crescentibus, ut in Aprili. Proinde missa hujus diei officium petit partim ex Veteri, partim etiam ex Novo Testamento, cum in eo quaedam sint Testamenti Novi, quaedam Veteris. Nam lex et prophetae fuerunt usque ad Joannem (Matth. xi), ita ut hic fuerit tanquam in medio constitutus Veteris et Novi Testamenti. Postea tamen circumcisus est Christus. Eodem vero die et Joannes evangelista in fossam descendit, sed quia propter nativitatem B. Joannis Baptistae, ejus festivitas plene venerari non posset translata est ad Natale Domini. Quare cum neque ibi propter festum S. Stephani vigiliam habere potuerit, hinc esse dicimus, quod hoc die duplex missa canatur, altera quidem de vigilia evangelistae, nimirum, Justus ut palma florebit; altera vero de vigilia Baptistae, quanquam dicere possimus vigiliam Joannis Baptistae plenum habere et absolutum officium. Ex quo sane fieret, ut illo die non celebraretur vigilia sancti Joannis evangelistae.