On this page
Caput 138
Caput 138
De festo apostolorum Petri et Pauli.
Hucusque de Nativitate S. Joannis ejusque vigilia actum est, sequitur deinceps festivitas duorum apostolorum, Petri videlicet et Pauli. De his magna est controversia, utrum eodem die passi sint. Henricus enim solitarius velle videtur eodem die eos, anno tamen revoluto, passos esse. Sed Pelagius papa, atque alii sancti Patres qui de illis scripserunt in Decretis, volunt illos eodem die eademque hora sub pessimo illo imperatore Nerone fuisse passos. Alioqui enim falsae essent historiae de illis proditae. Sed tamen in diversis locis passi sunt, et diversis poenis. Petrus enim cruci fuit affixus; Paulus vero obtruncatus, quae poena videbatur esse honestior. Nam civis erat Romanus, ut habetur in Actibus apostolorum. Postea vero eorum corpora fuere eodem loco eodemque sepulcro posita, ubi multo tempore simul permanserunt. Sed ad fidem Christianam converso imperatore Romano, et Christiana religione magis ac magis crescente, utrique apostolo suam peculiarem aedificaverunt ecclesiam et cum vellent corpora separare, dubitarentque quaenam ossa Petri, et quae Pauli essent, illis orantibus, jejunio peracto, responsum est coelitus, majora esse ossa praedicatoris, minora vero piscatoris. Atque ita sane seorsim a sese mutuo ossa fuere separata, et in suis ecclesiis posita. Quanquam vero horum festa eodem die celebranda occurrant, beatus tamen Gregorius instituit ut festum Petri ipso die tantum celebraretur: major enim fuerat sanctitate, et Romae primas tenuerat, sequenti vero die coleretur festum Pauli. Ipso tamen die Petri dicitur in missa oratio, sive, ut vocant, collecta, illis duobus communis. Potest ergo hic missa inchoari vel de S. Petro, vel per hujusmodi introitum: Terribilis est locus iste (Gen. xxviii), quia eo die ecclesia Petri fuit dedicata.
Quaeritur autem hic de Lino an papa fuerit, atque itidem de Cleto. Sed responsum est, et negatum, eosque fuisse discipulos Petri, ac ejus vicem in his duntaxat supplevisse, quae ad activam pertinebant vitam, unum videlicet intra muros, alterum vero extra. Sed Petrus vacabat orationi, unde etiam nunc Romae praeter papam et alius quispiam episcopus est. Considerandum porro est interdum inveniri Paulum Petro esse minorem, et quandoque etiam majorem, vel inter sese eos esse aequales. Sed istiusmodi controversia hoc modo dissolvi potest : Fuit enim Paulus minor Petro, videlicet dignitate, quod hic fuerit princeps apostolorum. Verum eodem major fuit praedicatione, et aequalis et par vitae sanctimonia. Horum itaque festum tria habet praecipua, jejunium, octavas et solemnitatem. Jejunium quidem, quia si cum eis regnare optemus, oportet nos etiam cum iis compati. In solemnitate vero propter eorum glorificationem gaudemus. In octavis denique ob illorum futuram beatitudinem in corpore et anima, cujus certi sumus, laetamur.