On this page
Caput 139
Caput 139
De divisione apostolorum.
De festo divisionis apostolorum magnae auctoritatis scriptores varii dissentiunt. Quidam enim volunt divisionem hanc intelligendam esse quasi quae Jerosolymae post duodecim annos facta esset, cum videlicet apostoli partiti ac separati fuerint ad concionandum ethnicis: Nonnulli vero putant festum hoc esse accipiendum de divisione Petri et Pauli, illa videlicet, de qua superius mentio facta est. Illam enim tali die factam fuisse arbitrantur quod utique bene fieri potuit. Dicitur autem hoc die magna illa apostolorum sequentia, cujus initium est hujusmodi. Coeli enarrant, et Evangelium Ascensionis, sed non integrum, ut quod ibi incipit: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est (Marc. xvi). Ad cujus extremae partis probationem nonnulli hic mentionem faciunt de duobus discipulis Petri, qui cum ad praedicandum missi essent, et circiter viginti dies iter ingressi, alter eorum mortuus est, et alter ad Petrum rediit. Hunc aiunt fuisse B. Maternum. Sed Petrus ei tradidit baculum suum, ac ipsum remisit, praecipiens ut ad corpus socii sui adiret, et illud suo baculo tangeret. Quod quidem cum hic fecisset, e vestigio alter revixit ad tactum baculi, qui jam mortuus fuerat quadraginta diebus. Et sic verum esse completum est, quod dixerat Dominus : Et majora horum facietis (Joan. xiv). Dominus enim quatriduanum suscitavit Lazarum, quod sane oppido quam magnum fuit: sed magis quod ad tactum baculi Petri revixit ille, qui jam mortuus fuerat quadraginta diebus.