On this page
Caput 140
Caput 140
De festo sancti Jacobi.
Festum hoc Jacobi est majoris, fratris Joannis evangelistae et filii Zebedaei. Hujus corpus quiescit in Compostella, quae Hispaniae pars est. Missus enim fuit ut Hispanis verbum Dei concionaretur. Sed propter malitiam et duritiam principum extra unum ad fidem Christi neminem convertere potuit. Quod cum videret vir sanctus Jerosolymam rediit, ut conspiceret an illi, quos isthic reliquerat, etiamnum satis essent in Christi fide confirmati, et invenit multos in ea errantes, imo qui jam fere omnino eam deseruerant, propter Hermogenem et Philaetum, qui magicis artibus quasi miracula faciebant, quibus homines misere decipiebant. Verum hos magos aggrediens apostolus ad fidem convertit, populum- que ad cultum Dei reduxit. Deinde vero cum ad Herodem duceretur, in via paralyticum quemdam sanavit, et qui ipsum ducebat ad fidem convertit, ac baptizavit. Tandem ab ipso Herode fuit obtruncatus. Tum magi illi, qui jam ejus facti erant discipuli, cum aliis tribus eisdem discipulis cum corpore in navim ascenderunt, et sese sine rectore mari commiserunt, ut ei divina providentia sepulturae locum tribueret. Tandem navis illa Hispaniae applicuit ad regnum Lupae. Erat autem tum temporis regina quaedam in Hispania isto nomine, cujus vita et mores nomini plane conveniebant. Ad hanc ergo reginam discipuli aliqui exierunt, et illi dixerunt hoc pacto : « Dominus Jesus Christus misit ad vos corpus sui discipuli, ut quod recusastis vivum, saltem mortuum recipiatis. » Ac narravit illi totum istud miraculum, quo pacto illuc appulissent. Quod cum audiisset Lupa misit eos ad crudelissimum quemdam virum qui eos in carcerem detrusit. Sed cum hic pranderet, angelus Domini eos e carcere eduxit, qui civitatem exeuntes velut peregrini, populo vidente ac nemine impediente, ad suos redierunt socios.
Absoluto prandio, tyrannus ille ad se captivos adduci jussit. Sed cum venissent ad carcerem qui illuc missi erant, invenerunt carcerem apertum, nec in eo captivos, quod domino suo retulerunt, qui ita percius extemplo famulis praecepit, ut eos insequerentur. Verum cum hi a civibus passim duos tales viros sibi visos fuisse, et pontem civitatis transisse intellexissent, et ad eos impetu quodam cucurrissent, pons fractus est, et in aqua submersi sunt. Quod quidem simul atque audivisset princeps, et sibi et suis timens, motus poenitentia, alios misit, qui sanctos illos viros rogaret, ut ad se securi redirent, promittens quodcunque eis placeret se facturum. Illi autem redierunt, et populum civitatis ad fidem Christi converterunt. Quod factum Lupa regina summopere doluit, et redeuntibus ad se discipulis non ausa aperte eis nocere, fraudem verbis dissimulans, ait: «Accipite boves quos habeo, et plaustro eos jungite, et quo placuerit corpus domini vestri abducite.» Dicebat autem istud animo plane malevolo. Noverat enim boves esse indomitos, ac fieri non posse ut vel jungerentur vel currui applicarentur; aut certe si posset, ut currerent nunc horsum, nunc illorsum, atque eos ita dissiparent et occiderent, ac corpus ipsum caderet. Sed nulla est sapientia adversus Dominum. Discipuli enim posteaquam crucis signum fecerunt, statim boves mansueti velut agni facti sunt, nec hominis contrectationem veriti. Hi ergo apostoli corpus in grandi saxo posuerunt, quod ita se corpori aptum reddidit, quasi humana opera ad id fuisset confectum, sepulcrumque corpori praebuit. Quod cum ita simul cum corpore currui imposuissent, boves sine aliquo rectore recta ad palatium Lupae currum advexerunt, nec quieverunt, donec ad ipsius palatii medium pervenerunt. Qua re stupefacta regina, et tanto miraculo exterrita, ad fidem conversa est, et ex suo palatio sancto dedicavit ecclesiam, omniaque ornamenta, quae possidebat isthic ad cultum ecclesiae consecravit, ac felicissima tandem morte obiit. Colitur autem festum B. Jacobi octavo Kalendas Augusti, non quod tunc obierit (passus enim est circa Pascha, ut liquido in hujus diei Epistola constat: Misit Herodes rex, etc. (Act. xii), sed quod hoc die ei sit dedicata ecclesia in Compostella. Nec vero habet jejunium institutionis festum hoc, ea ratione qua supra ostensum est.