On this page
Caput 141
Caput 141
De festo Petri ad Vincula.
Theosebia, uxor Theodosii imperatoris, cum per Alexandriam proficisceretur Jerosolymam, incidit in ejus regionis homines, qui tum temporis festum in honorem Augusti Caesaris colebant de triumpho habito adversus Cleopatram et Marcum Antonium. Quod cum animadvertisset Theosebia aegerrime tulit tantum honorem exhiberi ethnico homini et damnato. Cum autem venisset Jerosolymam, datae sunt ei cujusdam beneficio catenae, quibus sub Herode ligatus fuit Petrus. Tandem vero Romam rediens super eo, quod in Alexandria viderat, summum consuluit pontificem, eique ostendit catenas, quas Jerosolymae dono acceperat. Jussit item papa illas afferri catenas, quibus sub Nerone ligatus fuerat Petrus, quae simul atque tangerent alias, ita fuerunt conjunctae atque implicatae, ac si semper eaedem fuissent. Quo quidem viso Theosebia jussit consilio pontificis aedificare ecclesiam in honorem beati Petri, et in ea catenas illas collocavit. Dedicatio autem ejusmodi facta est Kalendis Augusti; statuitque pontifex ut quod indiscreta et inepta hominum voluntas huc usque fecisset principi Romano, modo idem Christianorum pietas in universo orbe semper faceret principi apostolorum Petro. Atque ad eum sane modum solemnitas Petri exstinxit solemnitatem Augusti.