Text List

On this page

Caput 142

Prev

How to Cite

Next

Caput 142

Caput 142

De festo Machabaeorum.

CAPUT CXLII. De festo Machabaeorum.

Hic animadvertendum est Machabaeos hos non illos esse ex quibus unus fuit Judas Machabaeus, sed qui fuerunt filii Felicitatis, ut quibusdam placet. Alii affirmant Felicitatem matrem fuisse aliorum septem fratrum, qui Christi nomine passi sunt et quorum nomina ignorat Ecclesia. Hanc Felicitatem vocat B. Gregorius plusquam martyrem, quod septies passa sit in septem filiis, et octavo tandem in proprio corpore. Certe illa Felicitas, cujus hi sunt liberi, quorum festum hic agitur, duplex sustinuit martyrium, vidit enim filios diversa pati tormenta, et deinde ipsa martyrium sustinuit. Erant enim ejus septem filii, tametsi non hos fuisse quidam putent. Meminit autem eorum festum Ecclesia tam Orientalis quam Occidentalis, quanquam nullius sancti Veteris Testamenti praeter hos, si ita sint, contra multorum habet festa. Verum hos utraque colit Ecclesia, quod propter legis observationem passi sint, cum carnem porcinam comedere recusarent. Est rursus alia ratio quoniam numero septem fuerunt. Atqui septenarius numerus, ut est praeter caeteros plenus et perfectus, ita numerum exprimit universitatis. Quare in his septem significantur omnes martyres, tam Veteris quam Novi Testamenti. Atque exhibentur martyribus Novi Testamenti in exemplum, ut quemadmodum illi pro sua lege passi sunt, ita et nos vel mortis periculum pro nostra adire non horreamus, si necesse fuerit. Sane ergo hujusmodi festum magis celebratur gratia eorum qui significantur quam qui significant.

PrevBack to TopNext