Text List

Caput 143

Caput 143

De Inventione sancti Stephani.

CAPUT CXLII. De Inventione sancti Stephani.

Sequitur dicendum de festo B. Stephani (11), id- quae de ipsius inventione. Verum enimvero considerandum est ejus inventionem fuisse factam eo die quo ejusdem celebratur passio, et eontra. Mutatio tamen haec facta fuit duabus de causis: Prior est, quia Christus natus est in terra, ut homines nascerentur in coclo. Cum ergo beatus Stephanus fuerit protomartyr, et martyrium sanctorum sit ceorumdem nativitas in coclis, merito post Natalem Domini colitur nativitas protomartyris Stephani. Unde illud vulgo protritum : « Heri natus est Christus in terris, hodie Stephanus nascetur in ceelis. Posterior ratio est, quia ad ejus inventionem cum maxima bominum multitudo convenisset, qui miracula qua quam plurima in inventione Deus fecit videbant, majori cultu annuatim ilum diem celebraverunt quam vel dien ipsius passionis. Statuerunt ergo sancti Patres ut festum passionis transferretur ad hunc diem inventionis, et contra fesum inventionis, ad festum passionis, quia hoc dignius est, ut ideo majori cultu diem illum annuatim celebrarent, et populus diem illum qui Natale Domini sequitur, ferventiori cultu colebat in Augusto. Animadvertamus hic obiter, si festum alicujus martyris et confessoris concurrant, si ilustrior sit confessor et plenum habeat officiun, collectam sive orationem cjus esse praeponendam, et in altera solummodo alterius faciendam mentienem sive commemorationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 143