Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

De institutione Quadragesima, et reliquis jejunandi formis.

CAPUT XI. De institutione Quadragesima, et reliquis jejunandi formis.

Instituta igitur fuit Quadragesima , pro dierum decima. Sed cur potius quadragenario numero, quam alio appelletur, evidens ratio est; cum quadraginta dies in anno pro decima liquido possimus invenire. Sicut Levitae ex decimis quae eis offerebantur, summo sacerdoti partem reddebant decimam ; ita et nos decimam damus Christo vero pontifici ex triginta sex diebus, qui sunt in decima trecentorum et quadraginta dierum, et ex sex horis cum quadrante , quae sunt ultra dies trecentos et quadraginta. Cum ergo summatim sint dies quadraginta unus et quadrans, ex quadraginta babemus pro decima quatuor, quibus cum aliis triginta et sex computatis, exsurgunt quadraginta. Restat adhuc unus dies et quadrans, quae sunt horae triginta, quarum pars decima tres sunt bora, pro quibus in Sabbato Paschae jejunamus usque ad noctem. Sunt autem in anno dies trecenti et quadraginta sex, quorum decima pars triginta sex dies sunt, accepta decima quadrantis, pro qua voluit Augustinus ut in vigilia Paschae, ejus diei missa nocte celebraretur. Unde est, quod in oratione, quam collectam dicimus, illo die legimus: Deus qui hanc sacratissimam noctem, etc. Dicitur ergo Quadragesima, quasi cum decima quatuor. Diebus enim triginta et sex adduntur quatuor, qui sunt ex decima. Primus est sanctificationis, hoc est mundificationis, si sic dicere liceat. Quia tunc homo mundatur et lavatur, tam anima quam corpore. Reliqui tres sunt primitiarum. Primus dierum quadraginta est quarta Quadragesima. Tres alii sunt, ut dictum est, primitiarum. Et certe ignorandum non est tres dies jejuniorum in unoquoque tempore celebrari, qui appellantur primitiae, quod ita de iis sit dispensatum. Proinde jejunium dispensationis est, quod in magnarum solemnitatum vigiliis fieri dicitur. Solebant enim majores nostri illa nocte, quae proxime festum praecedebat, vigilare, unde et vigilias appellabant dies festa proxime praecedentes, ad quas conveniebant juvenes et puellae, cantores et lusores, sicut adhuc fit in plerisque regionibus, ut in Pictavia, praecipue in festis patronorum ecclesiarum. Sed quoniam multa inde nascebantur incommoda, institutum fuit ut in locum vigiliarum succederent jejunia, ut eo demum modo comessationes superfluae et ebrietates quae crebro contingebant, tollerentur e medio. Quod in ea forma ab Ecclesia ita dispensatum accepimus. Si quis tamen jejunaret et vigilatet, his utique baud male faceret. Nihil enim vetat bonum dupticare. Dicitur autem hujusmodi institutio, dispensatio , quasi in diversis, ut sic loquar, pensatio. Nam jejunium hoc fuit introductum in compensationem vigiliarum, quae idcirco fuerunt abrogatae, ne crebra illae comessationes atque ebrietates posthac fierent. Aliquando tamen et canonici rigoris est dispensatio justa de causa ab eo cujus interest facta relaxatio, quemadmodum etiam in hoc loco. Viderunt enim quod melius erat jejunare quam vigilare. Jejunium porro devotionis est, si quando quis sua sponte jejunat, ut in vigilia B. Martini, et B. Nicolai. Jejunium paritatis est, cum in vigilia S. Jacobi, Bartholomaei, et aliorum apostolorum jejunamus, quibus ut jejunaretur, statutum non est. Facimus tamen ex eo, quod omnes apostoli in meritis ac praemiis pares sint. Quorum enim merita sequalia sunt, necessarium plane est ut eorum animae in coelis sint aequales.

Ob quam sane causam Ecclesia consideravit diguum esse ut pariter omnes jejunia haberent. Ex apostolis autem sex tantum jejunium habent institutionis, quorum item quatuor cum conjunctim jejunamus, quatuor dumtaxat in universum existunt apostolorum jejunia. Nam Petrus et Paulus unum communiter obtinent , quoniam eodem die passi sunt. Sic Simon et Judas, qui ita simul duo jejunia efficiunt; tertium habet Matthaeus, et quartum Andreas.

Cur vero his, et non etiam aliis jejunamus, ratio in promptu est. Ut hoc enim fleret in eorum vigiliis, ideo sancta Ecclesia statuit, quo sicut illi pro Christi nomine passi sunt, et nos quoque aliquo saltem modo cum eis patiamur, si beate cum eis vivere optemus. Eadem ratione etiam de aliis apostolis instituisset, nisi aliud quidpiam impedimento fuisset. Impedimenta autem sunt haec: Festum Philippi et Jacobi quod ipsis Kalen. Maii habemus, quae semper sunt inter Pascha et Pentecosten, quod sit tempus laetitiae, et gaudii, jejunandum non est. Nec obstant jejunia, quae in diebus Litaniarum sive Rogationum occurrunt, eum ca ob aliam fiant necessitatem, ut patebit dilucidius in sequentibus. Nam et tum jejunatur ab aliquibus propter Spiritus sancti exspectationem. Jacobus Zebedaei ab Herode obtruncatus est in diebus azymorum, ita ut neque jejunium labeat, neque illi festum celebrari possit. Festum namque ejus, quod septimo Kalendas Augusti observatur, non fit respectui illius passionis aut mortis, sed translationis. Tunc enim illi primo dedicata est ecclesia in Hispania, ut plenius ostendetur eo in loco quo ejus festum attingenus. Quod autem non jejunatur Bartholomaeo, cujus festum est octavo Kalend. Septembris, aliud est impedimentum. Fertur enim uno die fuisse excoriatus, et altero obiisse, quanquam in legenda seu Vita ejus illud minime habeatur. Quod si ergo ita sit, necessarium foret, ut ejus vigilia secundo die ante festum coleretur, quod esset contra normam aliorum jejunierum festivorum. Ut de beato Thomae jejunetur, non oportet, quia festum ejus est in Adventu Domini, in quo quasi continuum jejunium debemus observare. Barnabas propterea non habet jejunium, quod non sit ex numero apostolorum. Nec profecto dicitur apostolus, nisi quod, cum erat Pauli socius, ut caeteri ad praedicandum missus sit. Unde illud: Segregate Barnabam et Paulum (Act. xiii). Mathiae ideo non est institutum jejunium, quia festum ejus in Quadragesima frequentius solet contingere, quando alioqui semper jejunatur. Vel etiam ob eam rem, quod ex primitivis apostolis non fuerit, sed post Christi passionem per aliorum electionem loco Judae substitutus (Act. i). De quo dicitur: Et episcopatum ejus accipiat alter (Psal. cviii). Festum denique B. Joannis evangelistae semper celebratur tertio die post Nativitatem Christi, quo jejunare non licet propter dies festos. Nihil interim vetat, quominus omnium apostolorum jejunia possint celebrari. Optime enim fecerit, qui jejunaverit, sicut in vigilia beati Jacobi septimo Kalend. Augusti jejunant hi, qui ipsum colunt. Sed istiusmodi jejunium vocatur paritatis, quod secundum merita suscipitur, non institutionis.

Et rursus jejunium aliud inspirationis , aliud circumspectionis. Inspirationis jejunium est, quale fuit in B. Nicolao, qui etiamnum infans in cunabulis bis in hebdomada ab uberibus matris abstinuit, ac tantum semel papillas quarta et sexta feria suxit. Jejunium circumspectionis est, quando prae immninente aliqua tempestate, vel hostium periculo, vel simili aliquo infortunio jejunamus. Deinceps vero jejunium aliud est rationabile, aliud irrationabile. Rationabile appellatur qued ipsa ratio facile admittit, cum moderate cibum et potum sumimus, ne inde corpus debilitetur. Unde inquit Apostolus : Rationabile sit obsequium vestrum (Rom. xii): Non in commessationibus et ebrietatibus, etc. (Rom. xiii). Irrationabile est, si quis velit jejunare duobus aut tribus dicbus continuis, aut integra etiam septimana: cujusmodi Deus non approbat, qui ut vitia mori cogantur, non autem ut natura dissolvatur vult esse jejunandum. Hinc illud jejunium posse prohiberi, quod nonnulli continuant a Coena Domini usque ad Pascha, satis manifestum est.

Sunt item alia jejuniorum formae, quas eadem brevitate perstringemus. Nam aliud reperitur qualitatis, aliud quantitatis, aliud numeri, aliud summae exactionis, aliud alteritatis, ut sic dicam, aliud xerophagiae. Qualitatis jejunium vocamus, cum carnis esum nobis in posterum indicimus; quantitatis, cum quis ad certam mensuram sibi victum subtrahit, e omnino quantum quoque die comedat, quasi ponderatum bhabet. Jejunium numeri est, si quando quis ita secum statuat, ut quolibet die non nisi semel posthac cibum caperet, vel bis, idque ex eo quod qui idem saepius faciunt, sic ipsi se abjiciant ac prosternant ut nihil inter eos atque inter bruta animantia plane intersit. Haec enim ut ad pastum nata sunt potissimum, ita saepius unoquoque die ventrem saturant. Bis sese reficere humanum est, semel autem, ut fertur, angelorum. Quare cum sint, quibus semel duntaxat cum angelis quoque die vesci decretum est, hujusmodi jejunium habere putantur. Sed tolerabilius hoc est, illud vero strictius, quod summae dicitur exactionis , cujuamodi habent hi, qui radicibus et herbis vescuntur, ut in deserto Joannes Baptista, et in eremo Maria Ægyptiaca, quae cum doobus tantum panibus trajecit Jordanem, vitamque austeram et solitariam egit annis quinque. Alternationis esse dicitur jejunium, cum quis alternatim jejunat, nimirum si cum hoc die abstinuerit, sequenti comedat Xerophagiae adeo jejunium, et si quando quis cibum comedit aridum. Dicitur enim xerophagia a ξηρὸς siccus, et φάγω, quod est comedo, quasi dicamus siccam comestionem, quale esse potest in pomis, piris, castaneis, prunis , et id genus aliis. Quidam tamen siccam comestionem esse arbitrantur legumina cruda sive cocta, si modo absque jure comedantur. Postremo invenitur quoddam jejunium vanitatis seu simulationis, ut in hypocritis, qui ob fictam sanctimoniam jejunant, ut ab omnibus suspiciantur; quoddam necessitatis, ut in mendicis, et quoddam virtutis, ut in iis qui veram corpori inducunt abstinentiam, cum a culpa animis abstinent, cum sese victu defraudantes, cibum egenis benigne partiuntur, quem suis ventribus detrahunt, cum denique sese esurientibus velint alios suis satiari epulis. De jejunio igitur ejusque multiplici distinctione hactenus.

PrevBack to TopNext