Text List

Caput 144

Caput 144

De festo beati Sixti et Transfiguratione Domini.

CAPUT CXLIV. De festo beati Sixti et Transfiguratione Domini.

Post haec ordine dicendum esset de festo D. Sixti; sed quia ejus passio manifesta satis et nota omnibus est, ad alia transeamus. lIloc ipso die festum fit de Transtiguratione Domini. Non quod tali die transfiguratio facta sit, sed quod tunc temporis ab iis qui secum fuerant in monte, primo manifestata et publicata fuerit. Praeceperat enim Dominus, ne cuiquam dicerent, donec a mortuis resurrexisset (Matth. xvn). lHlii autem usque in hanc diem tacuerunt. Enimvero sane transfigurationem hanc certo constat factam fuisse sub finem hiemis et circa principium veris, cum videlicet de illa legitur Evangelium. Et notemus quidem Christi sanguinem eadem hac die confici ex novo vino, si inveniri possit, aut aliquantulum ex matura uva in calicem expressa, et quod racemi benedicantur, indeque homines communicent. Quare autem hoc fiat, haec est ratio : Quia ipso die cana dixit Dominus Jesus apostolis et aliis qui cum illo coenabant : Amen dico vobis, posthac non bibam de hoc genimine vitis, donec bibam illud novum in regno Patris mci. (Matth. xxvi). Quoniam ergo tum dixerit novum, et Transfiguratio Domini pertineat ad illum habitum quem nactus est post resurrectionem, ideo quaeritur hoc fes:o vinum novum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 144