Text List

Caput 145

Caput 145

De sancto Laurentio

CAPUT CXLV. De sancto Laurentio.

Nunc de festo B. Laurentii breviter est dicendum. Beatus Sixtus, cujus paulo ante mentionem fecie mus, in Hispaniam profectus, inde sccum duos juvenes, videlicet Laurentium et Vincentium ejus cognatum adduxit Romam. liorum alter Laurentius nimirum cum eo mansit Roinae, ac gravissima perpessus est tormenta, quemadmodum satis copiose tradit ipsius historia. Cognatus vero ejus Vincentius reversus est in Hispaniam, vitamque ibi glorioso fini.t martvrio. Hoc autem festum tria habet praecipue, cujusmodi habere solent magnae solemnitates, nempe jejunium, ipsius dici solemnitatem et octavas. In tribus enim potissimum sanctus hic babet privilegium. In jejunio quidem primum quod solus inter martvyres habeat jejunium, utpote institutionis. Alterum vero in octavis, quoniam hic duntaxat et B. Stephanus octavas habent inter martyres ; beatus vero Martinus inter confessores, ut dicetur postea ubi dc ipsius festo agemus. Pos:remum ejus privilcgium quod habet, consistit in regressibus antiphonarum, veluti habet B. Paulus. Sed ille habet propter supremam poenam martyrii, hic ob excellentiam praedicationis. Tria autem sunt in sacrosancta Ecclesia privilegia, baptismus videlicet, praedicatio et martyrium, verum Laurentius privilegium obtinet martyrii. Nam quamlibet multi alii aeque gravia sustinuerunt tormenta, ut D. Vincentius et Georgius et forsitan etiam majora ac plura, non tamen ista universa observat Ecclesia, quae ce illorum tormentis feruntur. Vel ctiam propter loci eignitatem eo gaudet prac caeteris privilegio, quod Romae passus sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 145