Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

De personis.

CAPUT XII. De personis.

Postquam de temporibus Deo spiritualiter dicatis hunc usque a nobis dictum sit, res ipsa postulat ut eodem modo de personis divinis officiia addictis, hoc est ecclesiasticis, deinceps dicamus. Ad cujus rei majorem declarationem sciendum est in primis tres esse sectas, quae hominibus maxime probantur, quarum una est ethnicorum seu paganorum, altera Hebraeorum, teitia Christianorum. Prima est erroris, secunda veritatis, tertia salutis. In prima naufragium patimur, in secunda a periculo quidem eripimur, sed in tertia salvamur. Prima rursum nos a Deo secat et separat, secunda illuminat, tertia autem penitus salvat et liberat. Verum mos paganorum consersus est in ritum Christianorum. Quae Dei Opt. Max. mutatio sane pulcherrima est. Christianorum enim personae, tam saeculares quam ecclesiasticae, ab aliis duabus sectis, nimirum ab Hebraea atque etbnica, desumptae sunt. Quemadmodum enim apud nos duo sunt personarum genera, laicales videlicet sive populares ( λαικὸς enim populus est) et ecclesiasticae: sic apud ethnicos et Hebraeos, a quibus nostrae habuerunt initium. Apud ethnicos personae saeculares eraut hae : monarcha, scilicet Romanus imperator, patricii, qui et senatores dicebantur, quorum arbitrio universa ordinabantur; reges, duces, praesides, praefecti, tribuni plebis, tribuni militum, praetores, centuriones, decuriones, quaterniones, tribuni, quaestores, aediles, aulae janitores. In ritu vero templorum erant archiflamines, flamines, sacerdotes in utroque sexu. Namque apud illos non aliter, atque modo apud nos, erant et mulierum et virorum religiosi conventus. Inter poetas erant carminum judices, comoedi, tragaedi, historiographi. Apud Hebreaos porro eadem fuit personarum diversitas. Erant enim quaedam saeculares, quaedam vero cultui divino in templis perpetuo addictae. Et personae quidem in templis erant hae : summus sacerdos, et minores sacerdotes, levitae, nathinaei, luminum emunctores, exorcistae, janitores vel aeditui, et cantores. Inter saeculares vero in primis dux populi erat ao regendum Moses, et sub eo, quos ipse ad consilium soceri sui Jethro coustituerat, nempe erant hi : chiliarchi, hecatotarchi, pentecontarchi seu pentecosiarchi, et decarchi, hoc est, millenarii, centenarii, sive centuriones, quintagenarii, decani; χιλία enim millenarium numerum exprimit, ἀρχὼν principem, unde χιλίαρχος dicitur qui praest mille. Sic ἑκατὸν significat centum, unde hecatoncarchus est cui centum parent, et pentacontarchus cui quinquaginta. Nam πεντήκοντα quinquaginta sonat. Qui autem decem in potestate habent, recte appellantur decani a δέκα decem, quod sint supra denos. Apud Christianos quoque personae sunt partim populares, partim clericales. Populares non sunt diversae ab iis quas apud ethnicos esse dicimus, quamvis non ubique clericales sunt, quae administrant ecclesiam, dicunturque ἀπὸ του κλῆρου, quod sors interpretatur, quasi sorte sint electae. In veteri namque testamento sacerdotes sorte eligebantur. Quemadmodum etiam ethnici sortitione unum ex liberis suis ad clericatum eligebant. Possunt nihilominus dici clericales, quia ipsi accipiunt haereditatem Domini, nimirum decimas et oblationes. Nam κλῆρος Graecis non solum est quod nobis sors, sed et haereditas. Est enim iis aequivocum, unoquoque nomine duo heec significat. Personae autero clericaes dividuntur in mona chos,quasi sint soli viventes a μόνος solus, et ἔχω habeo, quod ab aliis seorsim soli habitare debeant, et ecclesiasticos. Quae et porro personarum diversitas inter monachos equidem satis notum esse existimo. Totum enim illud ab ordinum varietate petendum est, quam alii albi sive candidi, alii nigri appellantur.

PrevBack to TopNext