Caput 158
Caput 158
Posteaquam haec de sanctis hucusque prosecuti simus , necessarium plane est ut ad maximum illud et generale festum veniamus, videlicet Omnium Sanctorum. Sed quamobrem istud fuerit institutum et quare loc praesertim tempore fiat, satis, ut cgo quidem arbitror, supra ostensum est. Pauca tamen adhuc de eo dicenda restant, nimirum de jejunio et ordine ipsius oflicii. Festum ergo hoc jejunium habet institutionis, nec debet profecto aliquis comedere nisi a vesperis, nec jejunium oportet mutari, ut quidam faciunt propter festum S. Quintini. Ait enim ille : « Putasne sancti gaudeant cibis, qui meruerunt vitam jejuniis? » Quoniam autem festum hoc Omnnium est Sanctorum, ideo variatur illius oflicium, prout habetur varietas sanctorum. Prima enim antiphona, prima lectio, et primum responsum cantatur de Trinitate, quod festum est Trinitatis. Secuudo loco canitur de B. Maria, tertio de Augelis, quarto de Prophetis , quinto de Apostolis, sexto de Martyribus, septimo de Confessoribus, octavo de Virginibus, nono de Omnibus Sanctis. Atque in horum quidem ofliciorum lectionibus observatur auctoritas. Nam praestantior in ecclesia, si episcopus praesens fuerit , recitabit lectionem de Trinitate, vel decanus, vel saltem sacerdos, et sic fiet descensus in legendo peraonarum usque ad pueros. Octavam namque lectioncm leget unus ex pueris. Nonam enim lectionem majoris est recitare.
On this page