Text List

Caput 159

Caput 159

De officio mortuorum ac ratione sepeliendi.

CAPUT CLIX. De officio mortuorum ac ratione sepeliendi.

Nunc agendum est de officio mortuorum, et quiJem primo de loco ubi debeant sepeliri, secundo de iis qui sunt sepeliendi, et de modo ac ratione sepeliendi, tertio quis eam invenerit, et quamobrem, ac tandem de ipso officio. Non puto esse operae pretium ut cam repetamus divisionem quam in initio de locis fecimus, ad quam nos lectorem modo remittimus. Verum illud duntaxat hic sciamus religiosum locum dici eum, juxta leges et instituta Romanorum, in quo sepelitur corpus alicujus hominis, seu caput tantum. Ac ideu caput dico, quoniam nullus duas habere potest sepulturas , sed ubi caput est, isthic alicujus esse dicitur sepultura. Sive ergo Christianus, sive paganus, sive infans, etiam non baptizatus, aliquo inloco sepeliatur, secundum Romanoruimn instituta , locus ille religiosus appellabitur : at vero Christiani non eum locum censent esse religiosum. Ubi sepelitur Judaeus vel paganus, vel infans non baptizatus, sed tantum ubi Christianus, usque adeo, ut si excommunicatus aliquis sit ibi sepultus, inde extrabatur, atque extra coemeterium ejiciatur.

Locus autem iste diversis appellatur nominibus , ut caemeterium , et polyandrium. Atque ipsum sepulcrum hujusmodi : Mausoleum, dormitorium, uionumentum , ergastulum, sarcophagus , pyramis, tumulus. Dicitur autem coemeterium a Graco verbo xouxo, quod est sopio, quasi quod isthic mortui dor- miant, unde etiam nommnatum est dormitorium. Polandrium locus appellatur, ubi multa sunt sepulcra publica. Mausoleum dictum est a Mausoli sepulcro quod Arthemisia ejus uxor aedificavit ita egregiis operibus ut inter septem orbis miracula numeretur. Attollitur enim in altitudiuem viginti quinque cnbilorum, ac columnis cingitur triginta sex. Quare ab boc sepulcro omnia pretiosa sepulcra isto nomine mausolea sunt appellata. Monumentum vero nominatur a monendo, quod nos pratereuntes qui in monumentis et sepulcris sunt, admoneant, et se olim fuisse et perinde mortales, ut et nos meminerimus, quod cineres simus et in cineres revertimur, pulvis et in pulverem redibimus. Tumulus appellatus est, quasi terra tumens, id est collis, quod ibi coacervari terra consuevit. Ergastulum dictum est per antiphrasin ab epyatoua, operor, quasi quod in sepulcris corpora minime laborent, sed requiescant, qui in Domino moriuntur. Sic item sarcophagus appelalus est a cap, cooxc, caro, et ocyo, comedo quasi isthic caro consumatur et comedatur. Dicitur etiam pyramis scpulcrum ejusmodi , quod flammae habet similitudincm, ita ut a lato in acntum tendat. Est enim altissimum genus sepulturae. Tale Romae visitur, in quo positi sunt cineres Julii Caesaris, vocaturque acus S. Petri, atque etiam nunc in dubio est, an ex uno constet lapide, an vego ex pluribus. Similem pyramidem exstruxit Caesar Turonis, juxta ripam Liguris et in ea inclusit cujusdam sui amici cineres, qui fuit interfectus.

Nunc ergo deinceps de iis qui sunt sepeliendi dicamus, et prius quidem quibus locis debeant sepeliri, et an locus eis etiam aliquid conferat, necne. Ac nonnulli sane arbitrantur locum mortuo non prodesse , quod hinc confirmare volunt, cum Lucifer e carlo fuerit ejectus, et Adam e paradiso expulsns, quae tamen loca sunt optima, nec quidquam bonitatis cis contulerunt. Item Joab in tabernaculo fuit interfectus , et Job in sterquilinio triumphavit.. Potest autem locus obesse, ut si quis sepeliatur in ecclesia, cum non sit dignus. Certe nullum corpus in ecclesia deb-t sepeliri, nisi sint corpora sanctorum Patrum, qui dicuntur patroni, id est defensores. lpsi enim meritis suis totam patriam defendunt. Sed caeteri circa ecclesiam debent sepeliri. Dicunt enim quidam , quod locus triginta pedum circa ecclesiam in eum finem debeat consecrari. Alii vero putant solam episcopi circuitionem, quando ecclesiam dedicat, sufficere. Olim enim apud veteres solebant nomines in suis aedibus sepeliri. Sed propter fetorem cadaverum statuerunt, ut extra civitatem sepelirentur, et locum quemdam communem ad hoc quasi sanctificarent. Nobiles vero sepeliebantur in montibus, sive in eorum medio, sive in radicibus. Proinde si quis interficiatur in obsidione, vel aliquo tumultu, nec posset habere coemeterium, sepeliant ipsum ubi possunt. Si vero aliquis moriatur in mari, et terra fuerit vicina, navigent illuc, ipsumque ibi sepeliant. Se si procul a terra abfuerint, vidcantquce in me- dio mari insulam, vertant eo ve.a, et sepeliatur in insula. Verum si terram penitus non videant, paretur ipsi domuncula quaedam ex lignis, si possit haberi, et projiciatur in mare. Quo etiam modo flat, si dives fuerit. Sed cum thesauro suo, si habet, ejiciatur , ut qui eum invenerint ex thesauro ipsum nobilem fuisse cognoscant, aut certe amore thezauri ipsum terrae mandent. Verum-enimvero animadverte quandocunque sepelitur Christianus, vel quocunque etiam loco crucem capiti ejus apponi debcre, ad designandum illum fuisse Christianum. Vel ob id etiam quod summopere diabolus signum hoc pertimescat et ad eum locum horreat accedere, qui cruce est designatus.

Videndum deinceps est unde caemeterium initium babuerit , videlicet ab Abrahamo. Hic enim emit agrum ab Ephron Hetha:o in quo duplex erat spelunca, ubi ipse sepultus est cum Sara, 1saac, Jacob, Adam et Eva. Ad hoc enim enmit, ut sibi et suis sepultura esset (Gen. xxun). Duplex spelunca ideo dicebatur, quoniam ibi duo sepeliebantur contigue maritus et uxor. Yel quia duae aderant speluncae, et in una sepeliebantur viri in altera muliercs; vel etiam, quia duplex fiebat unicuique spelunca sepeliendo in modum cathedrae. Sepeliebantur enim quasi sedentes, et pars speluncae supcrior quae a naribus truncum capiebat, dicebatur una spelunca: pars vero quae continebat pedes, crura et femora, dicebatur spelunca alia. Opportune hic considera non lcgi in prima aetate nisi duo duntaxat sacramenta fuisse inventa, oblationem nimirum et poenitentiam, scd insecunda cultum Dei fuisse ampliatum. Fecit enim Noe arcam, atque illi inclusit multa animablia ad sacrificandum Deo. In quarta autem aetate divinus cultus magis auctus est. Tunc enim lex data est , et multa genera sacrificiorum offerebantur Domino. Sic in quinta aetate magis adhuc auctus est. Tum namque factum est templum, et cultus divinus optime sane habuit incrementum. In sexta tandem aetate venit Christus, qui seipsum obtulit Deo hostiam placentem et sufficientem pro omnibus.

Porro avtem in coemeterio Christianorum , non nisi Christianus sepeliri debet, nec tamen omnis. Nullus enim in suo maleficio interfectus, sepeliri debet in caemeterio, ut latro, si in latrocinio interficiatur. Intellige autem hic maleficium, si sit mortale peccatum, ut interfectus in adulterio, et in ludis ethnicorum. Si vero moriatur subito in ludis consnetis, ut in ludo pilae, potest sepeliri in coemeterio, scd sine psalmis et sine exsequiis. Si praeterea aliquis ex prostibulo rediens, vel ex alio loco ubi fornicatus sit, et in via occidatur, aut alio casu non confessus moriatur, si legitimis testibus potest probari eum fuisse fornicatum, nec postea confessum. in caemeterio sepcliri non debet. Si non potest probari sepeliri licebit. Latro in eo loco in quo suspenditur sepeliatur, nisi prius satisfecerit, si autem satisfecerit, in coemeterio sepeliatur. Mulier si in partu moriatur, utique in ecclesia sepnlturae tradi non debet, sed extra eam. Quare canantur ei exse-, quíae, et postea sepeliatur in caemeterio, sed puer excidatur e ventre ejus, ac sepeliatur extra caemeterium. Debent autem mortui ad hunc n;odum sepeliri, sudariis videlicet induti, et ut caligas circa tibias habeant et soleas in pedibus, quo significent ita se paratos esse ad judicium. Ponantur praeterea capite versus occidentem, et pedibus versus orientem. At vero clerici, si sint ordinati, illis indumentis sepeliantur, quibus fuerant ordinati : Si non habeant ordines , more laicorum, et tondeantur ac radantur. Omnium autem vcorpora debent lavari. ad significandum qued , si anima per confessionem a culpa fuerit mundata, utrumque, hoc est anima et corpus, in die judicii sempiternam habebunt glorificationem. Si vero aliquis in bastiludio moriatur absque paeenitentia, quando videlicet sacerdotem ipse non quaerit, sepeliatur instar asini, atque ita quoque si in ripa. Sed si ludi gratia vel propter negotium suum conficiendum naviget ac pcereat, potest sepeliri in caemeterio. De istiusmodi enim non judicat Ecclesia manifeste. Si quis subito moriatur non propter aliquam causam manifestam, sed occulto Dei judicio, honorifice sepeliatur. Justus enim quacunque causa moriatur, salvabitur. Qui denique si manum inserunt, ac mortem propria voluntate depaciscuntur, non debent in caemeterio habere sepulturan.

Solet autem hic quaeri utrum post diem judicii homines sint futuri nudi, an vero vestiti. Et videtur quidem quod vestiti, quoniam angeli semper vestiti solent apparere, et Christus etiam post resurrectionem cum veste visus est, ac in transfiguratione quoque fuit vestitus. Unde illud : Apparebant vestimenta ejus alba sicut nix (Matth. u. Contra vcro videtur quod erunt nudi, idque ex ea auctoritate quod ea tum sumus futuri furma in qua fuit Adam ante peccatum, atque etiam in melioci : atqui tunc nudus fuit, ergo et nos similiter 'erimus nudi. Verum nihil nos dicendo praesumamus de veste vel de qualitate, nisi unum hoc, videlicet isthic neque deformitatem fore, neque infirmitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 159