On this page
Caput 13
Caput 13
De personis ecclesiasticis.
Ecclesiasticarum personarum genera duo sunt. Aliae namque sunt dignitatis, aliae ordinis. Dignitatis sunt, ut papa, patriarcha, cardinalis, primas, archiepiscopus sive metropolitanus,quod ejusdem est significationis , episcopus, archidiaconus, archipresbyter. In choro sunt decanus, hypodecanus, cantor, subcantor, thesaurarius, scholaster. Ordinis personae sunt sacerdos, diaconus, hypodiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius. Sunt autem in ordine septem gradus, ad designandam septiformem gratiam Spiritus sancti, cujus munere illorum ordinum officia exsequuntur. Sed quoniam de ecclesiasticis personis juxta nostrum tempus tractare proposuimus, videamus quemadmodum a veteri consuetudine tam ethnicorum quam Judaeorum ad praesentis Ecclesiae cultum facta sit personarum translatio, tum secundum ordinem, tum secundum dignitatem. Ac primo quidem secundum ordinem, in veteri testamento erant sacerdotes, quales fuerunt filii Aaron, qui pro populo sacrificia offerebant. Erant praeterea aliqui in populo magistri, ut fuit Nicodemus. In horum locum nostri successerunt sacerdotes, qui sacrificium altaris Deo pro nobis offerunt, quique ad hoc obligati sunt, ut verbum Dei populum sibi commissum doceant. Vocantur autem sacerdotes, quasi sacra dantes, et presbyteri, quasi seniores, non quidem aetate, sed eruditione et moribus. Ordo diaconorum, id est ministrorum (tantum enim sonat) vicem explent levitarum. Ut enim in veteri lege levitae in sacrificiis inserviebant sacerdotibus testamenti veteris, ita hi in sacramento altaris ministrant sacerdotibus novi testamenti. Hypodiaconi in locum nathinaeorum sunt substituti, qui sic dicebantur, quod in humilitate serviebant. Quemadmodum enim hi sub levitis sacra administrabant, sic illi sub diaconis, unde et hypodiaconi sunt appellati. In templo erant emunctores luminum, qui candelas et accendebant et exstinguebant. Hi sunt in nostra Ecclesia quos acolytos et ceroferarios dicimus, qui cereas candelas, thuribulum portant ac praeparant. In tempore veteris legis exorcistae, id est adjuratores, ex doctrina Salomonis daemones ab hominibus abigebant : sed et nos similiter exorcistas habemus qui illos exorcizant qui efficiendi sunt catechumeni, nimirum cum ab iis adjurando expellunt daemones. In templo erant cantores; apud nos sunt lectores sive anagnostes. Ostiarii in nostra Ecclesia vicem supplent templi janitorum. Officium enim janitorum erat templum claudere et aperire, mundos recipere, immundos excludere. Ostiariorum autem officium est catechumenos baptizandos, et poenitentes per episcopos jam reconciliatos in ecclesiam introducere.