Text List

On this page

Caput 14

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Quomodo personae dignitatis a veteribus ad nos fluxerunt

CAPUT XIV. Quomodo personae dignitatis a veteribus ad nos fluxerunt.

Videndum modo est quemadmodum dignitatum personae a veteribus ad nostram Ecclesiam pervenerint. Et dominus quidem papa, id est Pater patrum vel custos patrum, summi pontificis qui in lege fuit personam gerit, veluti Romanus imperator, monarchae, senatoria potestas, et patriciorum dignitas, quae forsitan apud Judaeos observabantur, etiamnum in nostra Ecclesia permanet in tribus patriarchis, scilicet Antiocheno, Alexandrino et Constantinopolitano. Primates, qui tribus archiepiscopis praesunt, vel praeesse possunt, regem exprimunt, cujus potestas ad tres se extendit ducatus. Metropolitani sive archiepiscopi comparantur ducibus, qui pluribus praesunt comitibus. Nam et archiepiscopi pluribus episcopis praeesse dicuntur. Episcopi habent similitudinem comitum. Coepiscopi, quorum jam abolita est dignitas, praefectis adaequantur. Abbates imitantur tribunos militum, cancellarii praetores, archidiaconi centuriones, decani decuriones. Archipresbyteri loco sunt advocatorum, presbyteri aedilium, diaconi quaternionum, hypodiaconi tribunorum. Denique exorcistae quaestores repraesentant; ostiarii, aulae janitores; lectores, carminum recitatores; acolythi, carminum scriptores.

PrevBack to TopNext