Text List

On this page

Caput 15

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

De rebus quae Deo potissimum debentur.

CAPUT XV. De rebus quae Deo potissimum debentur.

Nunc autem quod quarto a nobis fuit propositum aggrediamur, ut videlicet quae res Deo spiritualiter debeantur, breviter exponamus; quod abunde satis pateant. Sunt etenim decimae, primitiae, vota, sacrificia, oblationes et donationes. Primitiae e primis hominibus initium habuerunt. Legimus enim Caina et Abelem e frugibus suorum laborum primitias Deo obtulisse, sed Abelem agnos et Caina segetum manipulos. Horum tamen alter, quia et juste et laeta fronte optimum quodque obtulit, Dei gratiam abunde demeritus est, ejusque grex in fetura maximae fecunditatis abundavit, ob quam rem innocens sub Christi figura primus martyr exstitit. Alter vero, quoniam juste primitias non solvebat, cum pessima quaeque daret, Deo displicuit, primusque in peccatum parricidii aut homicidii incurrit, quod laboris sui proventum non habebat exspectatum (Gen. iv). Eodem modo et populum Israeliticum ex omni suo labore Deo primitias dedisse, ex Dei praecepto accepimus. Quare ipsa ratio exigit ut et nos Christiani similiter faciamus. Quid autem et quomodo dandum sit, satis cumulate docet nos eventus Abeli Caino.

Profccto non possumus ejus non meminisse, quod a Deo omnia accepimus, et quidquid habemus, quod ab ipso sit profectum, ita ut vel ob id aquum sit, ei primitias offerre, et quodammodo de acce ptisbeneficiis referre gratias. Sed si quaeratur cui dandae sint primitiae, et in qua etiam quantitate, facile respondemus eas sacerdotibus esse largiendas. Quod ita tamen accipiendum non est, quasi necesse sit eas his solis dandas esse, ac non etiam aliis. Nam eremitis et iis, qui in terrarum abditis latent et inclusi sunt, aliisque religiosis, si placuerit, dare possumus. Nec vero certa et determinata in his quantitas est, adeo ut quantum visum fuerit, et non ultra largiri liceat, si modo ex affectu charitatis proficiscatur. In veteri lege praeceptum est ut ex omnibus bonis darent decimas, quod ex omnibus Deus sibi decimam voluit, quam tribui Levi in celebratione sui officii appropriavit. Sic nos utique similiter facere debemus. Quod si vero a laicis injuste possideantur, nihilo tamen minus eas tenemur solvere. Nec sane licitum est iis connivere, aut de his dispensare, sed illos tantisper reddere, donec Deus injustam eorum possessionem in melius emendaverit. Proinde si quis decimam retinere praesumpserit, certe ille transgressor et praevaricator praecepti divini jam factus est, et mortaliter peccavit. Atque etiam qui hoc fecerit, sciat se non solum decimam retinere, sed quod et novem alias partes injuste non dubitet possidere. Tantum est non reddere quod ad Deum pertinet!

PrevBack to TopNext