Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

De votis et sacrificiis.

CAPUT XVI. De votis et sacrificiis.

Vota nostra Deo debemus. Unde illud: Vovete et reddite, etc. (Psal. lxxv). Sed votorum aliqua sunt necessitatis, aliqua spontaneae voluntatis. Necessitatis sunt, quae sunt fidei annexa, cujusmodi in baptismo facimus, dum nos fidem Christi observaturos, et Satanae operibus plane abrenuntiaturos vovemus. Sic necessitatis voto astringimur ad observationem decem praeceptorum. Atque haec quidem vota omnino mutari non possunt, sed perpetuo sunt observanda. Vota spontanea, nonnulla sunt discreta, nonnulla indiscreta. Indiscreta sunt vota puerorum, dum necdum suae sint potestatis, sed parentum. Atque hujusmodi licite omitti possunt, si videatur expedire, vel parentibus, in quorum potestate sunt constituti, placuerit contraire. Sic vota mulierum indiscreta appellantur, cum sunt in potestate virorum. Verbi causa: Si aliqua puella, quae nondum esset nubilis, et ad annos suae pubertatis adhuc non pervenisset, perpetuam vovisset castitatem, et paulo post parentes eam ut matrimonium contraheret cogere vellent, et posset utique nubere, nec teneretur voto satisfacere. Sic eodem modo, si alicujus uxor, marito ignorante, votum fecisset de Hierosolymitana profectione, posset maritus eam, si vellet, revocare, quod sub ejus manu sit constituta. Sed contra uxor in eo casu maritum non revocaret, nisi ipse vovisset castitatem. Illud enim neutri illorum permissum est, nisi quatenus in hoc utrique consentiant. Alter igitur sine altero castitatem vovere non potest, nec debet, cum alter alteri debitum persolvere obligetur. Verum non in hujusmodi solum personis votorum indiscretio intelligitur, sed quandoque etiam in provectioribus, et quae omnino liberae sunt, vota fiunt indiscreta, quae poena potius digna sunt, quam ut ad effectum producerentur. Quale esse potest, si quis illud se facere voveat quod perficere nullo pacto possit, vel ex quo ita debilem suam efficeret naturam, ut periculum sit, ne oneri succumbat, et sui ipsius occisor habeatur. Certe quaecunque vota cum consilio et animi ratione facimus, ea perpetuo sunt observanda, nec ullo mutanda tempore. Cum autem in lege veteri multiplex ageretur sacrificium, ut in Levitico habetur, in Christianorum seu fidelium Ecclesia unum duntaxat celebratur sacrificium, scilicet corporis et sanguinis Domini, de quo quoniam in sequentibus latius dicturi sumus, cum officium missae exsequemur, modo supersedeamus.

PrevBack to TopNext