On this page
Caput 17
Caput 17
De oblationibus et donationibus.
Nunc de oblationibus. Sicut in lege veteri populus Hierosolymam ad magnas quasdam solemnitates conveniebat, nimirum ad Paschatis, Pentecostes et Scenopegiarum festa, ut orarent in templo, ubi etiam ex debito universi offerre obligabantur, ita omnes Christiani, ex institutione sanctorum Patrum, tenentur offerre, juxta modum suarum facultatum, in quatuor principalibus solemnitatibus, nempe Natali Domini, Paschate, Pentecoste, et in festo Omnium Sanctorum, ut inde sibi victum habeant sacerdotes. Praeterea offerre debent, quo paschalis illa candela cerea ematur, quoque cum oleum, tum cera ad ecclesiae illuminationem comparetur. Alias autem nemo ad oblationes compellendus est. Si tamen fiant, spontaneae sunt, quemadmo- dum et illae, quae post confessiones dari consueverunt. Quod vero in quibusdam Ecclesiis vendantur sepulturae, et pro campanarum pulsatione donationes exigantur, perinde est ac si Ecclesiae sacramenta venderentur.