Text List

On this page

Caput 18

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Quod officium et quotuplex.

CAPUT XVIII Quod officium et quotuplex.

Cum ergo hactenus, ut propositum erat, de locis, temporibus, personis et rebus Deo spiritualiter dedicatis, expositum sit, sequitur ut de eo, quod quintum et ultimum in propositione fuit, nimirum de ecclesiasticis officiis deinceps dicamus. Et primo quidem videndum est quid sit officium, secundo unde dicatur, tertio quemadmodum de eo agendum sit. Officium est, ut ab Isidoro definitur, proprius vel conveniens uniuscujusque actus, secundum leges et mores civitatis vel instituta professionis. Alia enim officia habent monachi, alia canonici, alia solitarii atque eremitae, et sic de aliis. Dicitur autem officium, ut in libro Officiorum, inquit Hieronymus, quasi officium. Consentaneum enim est ut suum officium unusquisque efficiat. De officiis agendum hic est partim generaliter, partim vero particulariter. Sunt enim quaedam generalia officia et uniformia, quae toto anno observantur, ut sunt horarum preces, vesperae, completoria, ac nonnullae, missae et matutinae. Sunt autem, quaedam specialia, quae pro varietate temporum et solemnitatum distantia variantur. Pro varietate temporum, quoniam alia paschali tempore celebrantur, alia in Quadragesima, alia in aestate, alia denique in Adventu; pro diastemate seu distantia solemnitatum cum aliter fiat in hac solemnitate, aliter in alia. Nam in ipso Paschate tres tantum lectiones recitantur, in Natali vero novem.

PrevBack to TopNext