Text List

On this page

Caput 19

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

De officio generali.

CAPUT XIX. De officio generali.

De generali officio primo dicendum est, idque hoc ordine, ut primo quid canendum et psallendum sit videamus; deinde a quo fuerit institutum officium ecclesiasticum; tertio ad quid conducat, quamobrem et quando sit ordinatum; quarto denique a quo fuerit canonizatum et confirmatum. Et in primis quidem dicimus generaliter nihil esse cantandum aut psallendum, aut etiam legendum quod a summo pontifice non fuerit approbatum. In primitiva Ecclesia diversi diversa cantabant, quisque pro suo libitu, ita tamen si illud quod canebant ad divinam laudem pertineret. Pleraque tamen officia observabant quae ab initio erant constituta, vel a Christo, ut Oratio Dominica, vel ab apostolis, ut Symbolum. Postea Ecclesia velut scissa est per varias haereses et schismata. Quod quidem cum vidisset Theodosius imperator, qui suo tempore omnes haereses exstirpavit, negotium dedit Damaso pontifici, ut aliquem sapientem et Catholicum ad se accerseret, qui ecclesiasticum officium ordinaret. Praecepit igitur Damasus Hieronymo, viro trium linguarum peritissimo, ut qui ad eam rem tum erat idoneus, ut quaedam officia ecclesia- stica in certum ordinem redigeret. Habitabat autem tum temporis Hieronymus Bethlehemiae cum Paula et Eustochio atque aliis virginibus religiosis, posteaquam jam antea Romae sub septem apostolicis viris habitaverat. Ordinavit ergo hic quantum ad psalmos attinet, qui quibus diebus canerentur. Sed et evangelia et epistolas atque alia officia in ordinem quemdam redegit, ut quid quoque die cantandum esset, semel constaret. Nam omnes fere cantus composuit, iis exceptis quos alii Ecclesiae doctores postea adjecerunt. Hieronymus itaque cum opus istiusmodi absolvisset, misit Romam, ubi a Damaso papa fuit approbatum, et in communi concilio canonizatum. Postremo papa Damasus eam dedit operi auctoritatem, ut postea semper in omnibus Ecclesiis observaretur, quemadmodum in eo erat ordinatum. Quare ostensum modo est a quo officia ecclesiastica fuerint instituta, qua de causa, quando, in quem finem et quis ea canonizaverit.

PrevBack to TopNext