On this page
Caput 20
Caput 20
De ipso officio.
His ita consideratis operae pretium est ut ipsum officium persequamur, ordientes ab officio noctis. Hic enim ordo aptus et conveniens est, ne a luce ad tenebras veniamus, sed potius a tenebris prodeamus ad lucem. Sciendum igitur est olim tempore primitivae Ecclesiae usu receptum fuisse ut nocte ter surgeretur ad divinum officium celebrandum: primo circa primum somnum habita ratione ejus temporis, quo vulgus se quieti dare consuevit; secundo circiter mediam noctem; tertio paulo ante diem, hoc nimirum ordine, ut cum nocturni finiti essent, et lectiones cum suis responsoriis perlectae, priusquam lucesceret aurora apparente, cum pulsu campanarum decantarent Te Deum laudamus, et sic deinceps laudes matutinas. Ad primam nocturnam surgebant tantum ministri Ecclesiae, qui cum tempestivius ivissent cubitum, jam dormierant. Sed quoniam frequenter hoc nocturnae vocabulo utimur, non incommode fecerimus, si quid per illud significetur exposuerimus. Accipitur ergo nocturna nocturnae pro hora, et nocturna nocturnorum pro ipsis officiis. Vel nocturna nocturnae psalmi appellantur, qui Dominicis diebus dicuntur, antequam recitantur lectiones. Similiter etiam illi, qui diebus profestis dicuntur, ut in secunda feria: Dominus illuminatio (Psal. xxvi), atque ita de reliquis. Nocturnae nocturnarum, dicuntur tempora quibus psalmi cantantur. Nocturni nocturnorum, vocantur novem psalmi, et novem lectiones cum suis responsis.
Nunc igitur pergamus. In solemnitatibus ad secundam nocturnam pariter surgebant ministri et conjugati, tam viri quam mulieres. Ad tertiam tandem nocturnam communiter surgebant omnes. Sed postea charitate erga Deum algescente, cum fervor ille cultus divini in hominibus tepesceret, ita ut jam pigriores essent, quam ut statis illis horis ad officium nocturnum surgerent tam ministri Ecclesiae quam caeteri, consultum est, ut media saltem nocte omnes surgerent, juxta illud Prophetae: Media nocte surgebam, etc. (Psal. cxxiii), atque ita tum continuo integrum noctis officium absolverent. Quod quidem etiam nunc plerique religiosorum conventus observant. Verum et haec institutio brevi abiit in desuetudinem, cum jam conviviis et luxui magis vacabant, quam Dei servitio. Quapropter iterum aliter statutum fuit, ut vel tempore nocturnae ultimae universi circa diei crepusculum surgerent. Nunc autem eo divini cultus ratio demersa est, ut citius surgant pueri quam ministri Ecclesiae, et prius cantent passeres quam sacerdotes. Adeo amor ille Dei in hominibus penitus refrixit. In memoriam et recordationem primae illius tam laudabilis consuetudinis, etiamnum ecclesia aestivali tempore nocturnum officium celebrat, tempore nimirum primae nocturnae, quod nos vigilias vocamus, tametsi vero aliquando tempestivius. Fit autem illud duplici nomine, vel ad veterum commendationem, vel ad nostram ipsius exhortationem, ut videlicet sciamus quam illi essent sobrii in officiis nocturnis tempore hiemali, quos cum ter quaque nocte surgerent, brevitas noctis aestivalis, haudquaquam tardabat. Quotus autem quisque nostrum est, qui jam sole radiante ad illud officium alacriter surgere queat? Usque adeo hic sponsi videmur Penelopes, nati in medios dormire dies. Sed quid dico de officio nocturno? Quot sunt numero, qui diurnum recte curent officium? Certe, si quod res est, loqui liceat, admodum pauci. Verum ne quis dubitet quibus festis vetus illa observetur consuetudo, sciendum est in tribus illis vigiliis, scilicet Joannis Baptistae, Petri et Pauli, et Assumptionis B. Mariae. Quoniam hae sunt praecipuae solemnitates, quas in aestate habemus.