Caput 21
Caput 21
Cur ter nocte surgebant
Causa vero et ratio quare ter nocte surgerent hujusmodi afferri potest, quod quadam similitudine mejores nostri ad hoc moti fuerint. Quemadmodum enim ii, quorum civitas ab hostibus obsessa est, facile ab incursione interdiu, cum communes vires conferunt sese defendere possurt, et non vero noctu, ob id noctem ternis dividere solent excubiis , ut in prima quiete vigilent omnes, quod illud tempus st periculosissimum , ac paulo post tantum ii circa muros permanent, quorum primo sic vigilare usque ad canticinium; deinde sero ut illi surgant, quorum est secundo loco excubias agere, et pernoctare ad galli cantum usque ; atque ita demum et tertii vigiles surgant , donec jam dies sit. Sic sancti Patres similem excubandi vicissim consuetudinem sumpserunt ad tutandam sacrosanctam Ecclesiam , quae una est omnium fidelium civitas , quam diabolus impugnat quotidie, quamque ut semel subvertat comatur modis omnibus , idque praecipue noctibus, quando nobis maxime insidiatur. Nox enim peccatis turpibus apta est, furtis, adulteriis, et compluribus aliis , cum homines sperant fore clam, et minus babent pudoris. Hinc est : Qui male agit, odit lutcem (Joan. i). Nam sicut aperta est lux, ita nihil opertum relinquit; sed contra, ncx ut est obscura, £ic erubescere nescit. Quare profecto nocte accuratius excubare debemus contra inimici latentis insidias, ne iis ad turpia impellamur.
On this page