On this page
Caput 22
Caput 22
De repraesentatione trium temporum.
Illud quoque notandum est quod in his trium nocturnarum officiis, tria tempora repraesentamus, tempus scilicet ante legem, tempus sub lege, et tempus gratiae, quorum quodlibet tribus variatur distinctionibus. Temporis ante legem prima fuit distinctio ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad Mosen. Tempus vero sub lege has habuit distinctiones: a Mose usque ad Davidem, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione usque ad Christum. Denique prima distinctio temporis gratiae, fuit tempus apostolicae et evangelicae praedicationis; secunda, tempus impugnationis, quod omnes peperit haereses; tertia, tempus pacis, quando omnis est haeresis penitus exstincta. His distinctionibus ita semel connumeratis, inveniemus novem fuisse temporum diversitates, quas non obscure in numero psalmorum quos in officio nocturno cantamus, invenimus. Diebus enim festis usurpamus novem psalmos, novem lectiones, novem responsiones, cum novem versibus. In unoquoque nocturno tres sunt psalmi, tres lectiones, tres responsiones, tres versus. Interim tamen sciendum est novenarium psalmorum, novenarium lectionum, novenarium responsorum, cum totidem versibus, pro uno eodemque accipi, quantum ad mundi figuram attinet. In his temporum diversitatibus, quas modo enumeravimus, optime vigilarunt sancti Patres, bonis operibus sedulo incumbentes. Quod quidem nos, ut eorum meritis quadam ratione similes efficiamur, in officio nocturno sub novenario numero psalmorum, lectionum, etc., in laudem Dei exprimimus, excitando nos mutuo ab insidiis diaboli. Atque ideo sane in tribus nocturnis novem dicimus psalmos et lectiones cum caeteris, ut Trinitati in primis placeamus ac novem ordinibus angelorum queamus associari. Nec vero ab re est quod haec nocte potissimum facimus, cum praesens haec nostra civitas, Ecclesia nimirum, velut umbra quaedam sit coelestis istius Ecclesiae ad quam divina gratia perveniemus. Celebratur autem officium hoc trium nocturnorum diebus maxime Dominicis, in solemnitatibus Trinitatis et in festis sanctorum; ideo quoniam certo credimus illos Dominicae resurrectionis, quam dies Dominica significat, gaudia jam eos esse consecutos. Simili ratione in eorum festis novem psalmos cum totidem lectionibus ac responsoriis proferimus, quo eos novem ordinibus angelorum associatos esse ostendamus. In noctibus vero istorum dierum qui solemnes non sunt, psalmi duodecim, quos vulgus dietam vocat, cum sex antiphonis canuntur, ac tres lectiones totidemque responsiones recitantur ea ratione, quod horae duodecim diei ascribantur et totidem nocti. Quo quidem fit, ut pro unaquaque noctis hora psalmum Deo offeramus, quo a nocte erroris et a mentis nostrae caecitate, ad quam nos per peccatum primi parentis detrusit diabolus, per innumeram Dei misericordiam liberemur. Sex antiphonae designant sex opera misericordiae, quae si recte observaverimus, ab hujus noctis tenebris ad veram lucem, id est Christum, haud dubie perveniemus. Ob id autem hic duos psalmos conjungimus, ut per eos ostendantur laudes et opera nostra sine charitate nihil valere, quae consistit in dilectione Dei et proximi, inter quos nullum est medium. Verum duos psalmos ita connexos propterea una absolvimus Gloria, quia laudes nostrae tunc sunt Deo acceptae, quando in charitate persistimus. Tres postremo lectiones tres connotant aetates, videlicet pueritiam, juventutem et senectutem. In his enim, ne a diabolo seducamur, optime vigilando Dominum laudare tenemur.