On this page
Caput 23
Caput 23
De ordinatione S. Benedicti.
Beatus Benedictus multo aliter noctis officium instituit, non quod a superiori Ecclesiae institutione dissentiat, sed ob aliam causam, quemadmodum statim dicemus. Nec sane in quoquam ei est contradictum, sed quidquid fecisset, fuit approbatum et corroboratum a B. Gregorio. Cum enim hic vir sanctissimus, et qui Spiritu sancto illuminatus esset vere habebatur, creditum fuit quod alio pacto officium non instituisset, nisi idem a Spiritu sancto accepisset. Beatus itaque Benedictus ad perfectioris vitae culmen aspirans, sex psalmos in nocturno primo cantari, et quatuor lectiones cum quatuor responsoriis instituit, totidemque in secundo, ut per hoc nobis duplicem vitam, contemplativam et activam aperte innueret. Nam senarius numerus psalmorum vitam nobis indicat activam, in qua sane conveniens est sex opera misericordiae exercere, si ad perfectionem vitae contemplativae feliciter pervenire velimus, quae itidem ut per quatuor evangelistas, ita hic per quatuor exprimitur lectiones. In tertio porro nocturno tria cantica in laude Trinitatis cantari instituit, a qua nobis omnem vitae perfectionem dari certe credimus et speramus. Finiuntur autem illa cantica per Alleluia, quod est coelestis laetitiae canticum, ut per hoc evidenter notetur Trinitatem dignam esse coelesti laude, nec ad eam plene perfecteque laudandam satis sufficere laudem humanam. Quae vero quatuor sequuntur evangelicae lectiones, significant laudatores Dei debere per doctrinam quatuor Evangeliorum, quatuor insigniri virtutibus, adeo ut hinc per quatuor responsiones designetur laudantium alacritas. Sed ne, dum hoc agunt, totum illud bonum sibi ascribant, verum ut potius laudi divinae omne attribuant, et se servos Dei in omnibus esse agnoscant, commode subjungitur Te Deum laudamus. Postea legitur evangelium, quod denarium connotat, id est vitam aeternam, quae videlicet laudantibus digne reddetur. Per hymnum qui sequitur, nimirum, Te decet laus, etc., gaudium, quod post laborem in denarii remunerationem habebunt sancti, denotatur. Sed quoniam officium monachorum nihil ad nos pertinere videtur, tantum de eo hactenus dixisse sufficiat, et nostrum propositum persequamur.