On this page
Caput 24
Caput 24
De pulsu campanarum et matutini temporis initio.
Cum Ecclesiae ministri ad nocturnum officium surgunt, quemadmodum in castris vigiles sese tubis excitant, ita hi primo pulsant campanas, in signum fidelibus ut pernoctent, et sese adversus insidiantem diabolum muniant, ac suum Creatorem laudibus extollant, per quem a peccatorum tenebris et ab iniquitate daemonum se fore liberandos certissime sperant. Quemadmodum vero pulsandum sit in magnis solemnitatibus, diebus Dominicis, festis minoribus, et aliis diebus privatis, opportunius dicetur alias. Dum igitur pulsantur campanae, ecclesia aperta est, quam simul atque ministri Ecclesiae ingressi sunt, debent se ante omnia ad sanctorum altaria conferre, ibique pressa voce prostrati eos implorare, quatenus et se et suum gregem eorum auxiliis bene vigilando a principe tenebrarum valeant custodire et perpetuo in divinis laudibus perseverare. Sed quoniam campanarum mentionem fecimus, facile illud nobis concedetur, si quod mysterium hic lateat, detracto velut cortice aperiamus. Campana enim significat concionatores, qui perinde nos ad divinas orationes adhortantur. Lignum vero quod ultra campanae caput protenditur, crucem declarat Domini, et cavilla (sic enim ferrum illud pensile vocant, quod Graeci rectius ρόπαλον nominant, cujus pulsu campana sonum reddit) mentem concionatoris. Nam ut campana pulsari non potest nisi mediante cavilla, ita quoque inutilis ille est concionator, qui mente non sit praeditus. Caeterum chorda quae campanae appenditur, sacram exprimit Scripturam, quia sicut chorda ex tribus potissimum conficitur funiculis, sic triplex omnino esse dicitur Scriptura, nempe historica, allegorica atque ethica. Quod autem campana elevetur ac deprimatur indicio nobis est sacram Scripturam loqui aliquando alte et aliquando submisse. Jam ergo redeamus, unde diverti coepimus.
Pulsatis campanis, hebdomadarius (ita eum appellamus cujus est tota hebdomada in choro administrare officium) alta voce incipit: Domine, labia mea aperies (Psal. l), id est aperi, ut sit enallage temporis. Domine, inquam, aperi, et os meum annuntiabit laudem tuam (Ibid.). At non et antea apertum os habuit, cum orabat? Habuit quidem, sed is est loquendi modus; non enim dicitur apertum os habuisse, quandiu submissa voce orabat, sed tunc aperuisse, quando illius vox aperte incoepit audiri. Vel necdum os aperierat ad laudandum Dominum, licet aperuisset ad orandum. Vel etiam tangit religionem sacerdotum primitivae Ecclesiae, qui cum irent cubitum signaculo crucis se muniebant vocem comprimentes ad tempus usque matutinum, et tunc demum vocibus in laudem Dei prorumpebant. Sed quia hoc habet homo a Deo, quod ipsum laudet, ideo ab ipso petit, ut sibi os aperiatur, inquiens: Domine, labia mea aperies. Verumenimvero cum diabolus semper odio habeat laudem Dei, et hominem, tunc acerrime impugnet, quando se Dominum laudare promittit, ne laudator Dei a diabolo superetur, cui haud facile est resistere, divinum implorat auxilium, cum ait: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. lxix). Unde profecto etiam nunc moris est, ut tunc crucis fiat signaculum. Tum divino fretus auxilio, quod semper praesto adest cum illud invocabimus, feliciter auspicatur promissam laudem non solum Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto, sed toti Trinitati, cum inquit: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Inchoata ad eum modum Dei laude, cantor, qui est quasi praeco Ecclesiae, vel ejus vicarius, alios adhuc ante altare suis orationibus insi- stentes ad laudandum Dominum hortatur, cum ait: Venite, exsultemus Domino, etc., (Psal. xciv). In quo psalmo etiam quaedam causae, quamobrem Domino exsultandum sit, continentur.