Text List

On this page

Caput 25

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

De humano et de iis qua ad tertiam usque nocturnam fiunt.

CAPUT XXV. De humano et de iis qua ad tertiam usque nocturnam fiunt.

Finita exhortatione, quae ob id appellatur invitatorium, quod caeteros ad laudem Dei invitet, sequitur ipsa laus, videlicet hymnus, qui ideo stando canitur, ut in erectione corporum ostendamus quam in laudando Dominum corda sursum erigere debeamus.

Quia nisi mens linguae consonet, certum est vocem, quantumvis clamosam, Deo non placere. Antiphona, quae sequitur, quaeque suaviter modulando canitur, mentis devotionem, quam in laudando Dominum habemus, designat. Verum ideo illa primo incipitur, et finito psalmo, qui ei modeste accinitur, tota cantatur, quia tunc recte laudem nostram modulamur, si ex bona mentis devotione incoepta, simili devotione absolvatur. Antiphonae autem sunt quasi quaedam cantilenae ad animorum recreationem divinis laudibus insertae. Versiculus, qui postea cantatur, significat quod tunc ab officio psalmorum nos ad officium lectionum vertimus. A pueris hic canitur, ut tum demum intelligamus nostrum Deo placere servitium, si cum innocentia hoc agamus. Postea dicitur Dominica Oratio, quae inter alias orationes habetur maxima auctoritatis privilegio. Atque haec ideo dicitur, ut per eam tentationes diaboli reprimantur. Cum enim diabolus sentit nos velle legere lectiones, in quibus sanctorum victoriae ab iis contra ipsum obtentae recitantur, vel quae ad morum instructionem et virtutum informationem maxime leguntur, tunc acrius impugnat nos. Quare ne ab ipsius impugnatione devincamur, orationi magis quam voci incumbimus. Ultima autem pars orationis aperta voce recitatur, scilicet: Et ne nos inducas in tentationem, ut pateat ad quid illa dicatur oratio, ne videlicet qui lecturus est, id elationis gloria faciat, atque ita per diabolum seducatur et auditorum mentes lectionis intellectu ac profectu per ipsius phantasticas tentationes defraudentur. Tunc itaque lector ad librum accedit, ac, priusquam legere incipiat, benedictionem tanquam legendi licentiam petit a sacerdote, inquiens: Jube, domne, benedicere. Per quod innuitur neminem debere in ecclesia legere, nisi petita venia, ut jussus sit, vel ad hoc ante concessus. Sed animadvertendum est, eum, qui lecturus est, hic domne dicere, non Domine, quoniam ad hominem loquitur, qui ut est semiplenus et imperfectus respectu nostri Domini, ita syncopato utitur vocabulo. In fine vero lectionis plene inquit Domine, hoc modo: Tu autem, Domine. Quod praeter caeteros maxime observant monachi, cum dicunt domnus abbas, non dominus abbas. Hinc etiam est, quod famuli dominis suis inservientes, si quando illis pocula porrigunt, non debeant utrumque genu flectere, sed duntaxat alterum, nempe sinistrum, per quam partem significatur corporalis servitus, quae tantum debetur hominibus, et non spiritualis. Nec est acclinandum principi saeculari recta facie, sed ab aure sinistra capite flexo. Finita igitur lectione adjungit lector: Tu autem, Domine, non domne, ut qui perfectum alloquitur dominum, et omnino talem qui perfecto et pleno vocabulo dignus est. Nec illud sane ad lectionem pertinet, aut praemissae lectioni continuatur, sed lector absoluta lectione dirigens sermonem ad Dominum et sese excusans inquit: Tu, Domine, miserere nostri. Quorum verborum sententia haec est: Domine, forsitan ego peccavi in legendo modulate pronuntians humanae laudis cupiditate, et fortassis etiam peccaverunt auditores, quod variis cogitationibus fuerint intenti et lectioni debitum non tribuerint auditum, sed, o tu Domine, miserere nostri. Quod autem a cunctis generaliter respondetur: Deo gratias, pertinet ad lectionem, et vox est Ecclesiae gratias Deo persolventis. Ac si dicerent: Deus pavit nos verbis salutis, quae sunt animae cibus, de quo beneficio vicissim nos Deo agimus gratias.

PrevBack to TopNext