On this page
Caput 26
Caput 26
In tertia nocturna similiter recitantur lectiones, sed de homilia Evangelii. Quare autem hoc fiat, haec est ratio: quod tertia nocturna declaret tempus gratiae, ut praedictum est superius, quo tractabantur evangelica. Notandum interim hic est fuisse quoddam tempus, quo veritas Trinitatis ab haereticis maxime impugnaretur; sed tantem haeresi confutata atque ejecta, ac populo ad veritatis cognitionem reducto, ordinaverunt S. Patres ut nona lectio de Trinitate legeretur cum suo responsorio. Quod quidem aliquandiu fuit observatum, sed postea tamen neglectum. Cum enim Ecclesiae lectionem de Trinitate legere non fuerat necesse, universis jam Christianis sane credentibus, eam legere omisit, sed ejus responsorium retinuit. Inde est, quod in aestate Dominicis diebus novum semper responsorium de Trinitate cantamus. Quanquam tunc proprie responsorium non dicitur, quod praemissae lectioni non respondeat. Nam responsoria lectionibus, quibus subjunguntur, semper debent respondere, ita ut inde sic sint nominata. Quemadmodum et versus appellantur, quasi iis finitis vertuntur responsoria, id est revertantur et iterum cantentur, vel saltem eorum particula aliqua. Atque ita solvitur quaestio illa musicae quae fit de versibus secundi toni, qui terminantur in c, cum secundus tonus semper in d, finiatur. Dicimus enim quod istic non est finis, sed in repetitione responsorii. Potest tamen dici quod commune appelletur responsorium, non quod praemissa respondeat lectioni, sed illi, quae de Trinitate legi solebat. Absolutis nocturnis, ecclesiae lumina accenduntur, et pulsantur campanae, atque alta voce canitur Te Deum laudamus. Quo quidem significatur laetitia et gaudium ejus mulieris, quae incensa lucerna, drachmam quam perdiderat, invenit. Quod aut istius cantici finis, videlicet, Per singulos dies, et alii versus qui sequuntur, paulo altius canantur, designat vicinarum congratulationem, qua mulieri ob repertam drachmam congratulabantur. Nam et compulsatio earumdem repraesentat convocationem.