On this page
Caput 27
Caput 27
De officio diurno.
Post noctis officium, agendum est de diurno, quod in septem partitur distinctiones, videlicet in laudes matutinas, horam primam, tertiam, sextam, nonam, vesperas, et completorium. Missa etenim ad officium tertiae vel nonae spectat. Nam his duabus horis missa regulariter celebratur. Quod autem diei officium septem horis distinctum agimus, a Propheta habemus, qui ait: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. cxxiii). Sed cur, quaeso, septies? Quia cum nocturnum officium misericordiae tempus exprimat, quo genus humanum a diabolo obsessum misere servabatur, optime sequitur, ut diei officium tempus designet nostrae redemptionis, aut nostrae liberationis factae per Christum solem justitiae, qui claritate suae divinitatis tenebras nostras illuminavit, atque ex diaboli servitute nos extraxit, ita ut inde septies quoque die laudes Deo cantemus, quoniam nos tantum boni munere septiformis gratiae sancti Spiritus accepimus. Quandoquidem vero a tenebris peccatorum per viam poenitentiae ad vitae libertatem pervenitur, hinc natum est ut diebus profestis seu feriis ad laudes matutinas caneretur psalmus ille poenitentialis, nimirum, Miserere mei, Deus (Psal. l). Diebus autem festis, excepto Quadragesimae tempore: Dominus regnavit, decorem (Psal. xii). De quo ut de psalmis aliis, dicetur postea.