Text List

On this page

Caput 28

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Cur septies in die laudemus Dominum.

CAPUT XXVII. Cur septies in die laudemus Dominum.

Est et alia ratio quamobrem septies in die laudemus Dominum, quod quilibet dies uniuscujusque repraesentet aetatem. Non quod eam omnis homo habeat, sed quam haberet, nisi peccaret. Haec autem septem habet varietates, infantis, pueri, adolescentis, juvenis, viri, senis et decrepiti. Per matutinas laudes repraesentatur infantia, per primam pueritia, per tertiam adolescentia, per sextam juventus, per nonam aetas virilis, per vesperas senectus, per completorium aetas decrepita ac finis humanae vitae. In his profecto omnibus aetatibus Creatorem laudare tenemur. Quod autem infantiae nostrae tempore Dominum laudare possimus, evidens nobis facit argumentum B. Nicolaus, qui quarta et sexta feria matris ubera virtute abstinentiae non sugebat. De aliis aetatibus satis est manifestum. Sunt item quamplurimae rationes, quare istarum horarum temporibus Dominum praecipue laudamus. Rubescente diei aurora cantamus laudes matutinas, quae matutinae nuncupantur, a mane quod bonum est, si lumen est bonum, atque nihil esse melius luce videtur: bo- num igitur est mane, cum eo tempore nobis lumen redditur. Appellantur vero laudes, quod officium laudem potissimum sonet divinam, quam ei damus, quoniam a tenebris erroris nos ad lucem veritatis reduxit. Hoc igitur tempore laudes Deo canimus, quia ejusmodi hora mundum creavit, et angelos, qui statim atque conditi sunt, suavi cantu ac modulamine Creatori suo laudes jubilarunt. Eodem quoque tempore populum Israeliticum per mare Rubrum transduxit incolumem ac Aegyptios submersit. Rursus eadem hac hora Christus victor a morte surrexit.

PrevBack to TopNext