Text List

Caput 29

Caput 29

CAPUT XXXIX. De aliis sex horis.

Sequitur de aliis sex horis, sub quibus stem sex aliac comprehenduntur. Diei itaque duodecim horae auribuuntur, et totidem nocti. Sub prima hora duas complectimur, ipsam videlicet primam et secundam; sub tertia tres, ipsam tertiam, et quartam et quintam; sub sexta itidem tres, ipsam sextam, septimam et octavam; sub nona duas, ipsam nonam et decimam; vesperse repraesentant undecimam; completorium duodecimam. A£ roget aliquis cur potius hisce diei horis diurnum celebretur officium, scilicet prima quam secunda, tertia quam quarta vel quinta, sexta quam septima aut octava, nona quam decima. Quoniam istae horae quibusdam insigniuntur privilegiis. Prima enim hora Christus Pilato a Judais traditus fuit, et a merte resurgens prima hora Mariae Magdalenae apparuit. Prima hora visus est in littore septem discipulis piscantibus, quibus dixit : Pueri, habetis aliquid pulmenti? (Jean. xxi) Hora vero tertia crucifixus est linguis Judsgorum et flagellatus, eademque hora Spiritus sanctus ipso die Pentecostes discipulis fuit datus; sexta hora Christus pro nobis ligno crucis clavis affixus est, atque eadem quoque hora, ipso d.e ascensionis, cum discipulis discubuit. Nona hora exclamans spiritum emisit, et lanceatus e latere corporis sui duo nobis eduxit sacramenta, aquam videlicet baptismatis et sanguinem redemptionis ac salvationis nostrae. Vespere de cruce depositus est, qua item hora in ultima coena cum discipulis suis cocnavit, ubi illis sacramentum corporis et sanguinis sui tradidit, quod nobis saluberrimum testamentum hinc discedens reliquit. Eadem rursus hora duobus suis discipulis proficiscentibus in Emmaus in fractione panis fuit agnitus.

Postremo in completorio Patrem pro suis discipulis oravit, qua etiam hora in sepulcrum positus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29