On this page
Caput 30
Caput 30
De psalmis qui hisce horis cantantur.
Qui psalmi hisce horis et quae cantica debeant usurpari, equidem satis notum esse puto. Quia vero ad aliam spectent editionem, ac nos de generali officio hoc tempore tractare proposuerimus, paucis quae hic sunt praecipienda tradamus. Sciendum ergo est generaliter in matutinis laudibus sex psalmos semper cantari, atque in aliis horis similiter, per quos sex opera misericordiae designantur, quibus operarii in vinea Domini laborantes intenti necessario esse debent, quaeque si pie ac mundo corpore exerceamus, a servitute diaboli liberati ad vitae libertatem procul dubio perveniemus, et pro mercede fidelissimi laboris denarium divinum, hoc est sempiternam vitam recipiemus. Sane notandum hic venit quod in laudibus matutinis duos conjungimus psalmos, scilicet Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Psal. lxii) , et Deus misereatur nostri (Psal. lxvi), quos una tantum Gloria finimus. Sed quare hoc fiat, hujusmodi potest ratio adduci : Quoniam alter horum Dei significat dilectionem, alter vero proximi, quae duae dilectiones usque adeo inter se sunt annexae, ut una sine altera in Christiana perfectione intelligi nequeat. Ad hymnum autem trium puerorum, scilicet Benedicite, omnia, etc. (Dan. iii), Gloria Patri non adjungimus , quod propter ejusmodi fidei confessionem in caminum ignis sint conjecti. Quo quidem facto maxime derogatum est Trinitati. Vel quod ejus hymni postremus versiculus idem significat cum Gloria Patri, ne quid in sacris Scripturis supervacaneum reperiatur. In matutinis vero laudibus non jubilamus, nisi in ultima tantum antiphona. Nam cum per laudes Domini intelligamus resurrectionem, in qua nil penitus desideravit, beatitudine et immortalitate jam consecuta, certe nullo hic opus est jubilo, qui rei alicujus significat desiderium. Nec etiam in completorio , quod octavam connotat resurrectionem. Non quod post resurrectionem jubilus esse desinat , quando verius cum ipsis angelis Creatori nostro jubilum simus cantaturi, sed quod tum suam amittet significationem, qua alicujus rei dicitur esse desiderium. Tum enim nihil desiderabimus, ut inquit Dominus : In die illa me non rogabitis quidquam (Joan. xvi). Dictis itaque ad eum modum psalmis cum antiphona, legit sacerdos lectionem, quam alio nomine appellamus capitulum, quoniam ex capite epistolae istius diei sumitur, Legitur autem absque Jube, domne, benedicere, et absque sacerdotali benedictione, quod praelatis Ecclesiae ac sacerdotibus proprium sit eam semper legere, qui legendi veniam non petunt, cum eam aliis dare debeant. Nec est quod quis nobis objiciat, si in nocturnis (quod fere fit) sacerdos lectionem legerit, an etiam sit necessarium veniam postulare ac dicere: Jube, domne, benedicere, quod ejus sit benedictionem et licentiam dare? Dicimus enim quod si hoc pacto lectionem legerit sacerdos, eum praeter officium suum facere, cum sit lectoris. Verum si hic non adsit, tum facile permittitur ut vel sacerdos, vel clericus sacerdotis, vel etiam quispiam alius ordinis minoris tanquam lecturus dicat : Jube, domne, atque ei benedictio a sacerdote reddatur.
Absoluto capitulo non subjungit, Tu autem Domine, quia ratio postulat ut sacerdos sit perfectus, et qui suggestionibus diaboli haud facile succumbat. Sacerdos igitur in persona Domini per capitulum nos sensu admonet, atque hortatur ore, ut in fide perseveremus, et operibus misericordiae perpetuo incumbamus.