On this page
Caput 31
Caput 31
De hymno et aliis sequentibus.
Deinde canitur hymnus, per quem laetitia quam ob assecutam habemus libertatem, exprimitur. Sed quia Christus nobis hanc laetitiam acquisivit, ne ingrati de beneficio accepto videamur, in laudem illius finito hymno prorumpimus, et quia nos liberavit, gratias ei referimus alta voce cantando, Benedictus Dominus Deus Israel (Luc. i). Et quare, obsecro: Quia nos visitavit existentes in miseria, et fecit redemptionem plebis suae (ibid.). Hoc absoluto cantico cum antiphona, quae notat dilectionem quam in laudando Dominum habemus, ait ad populum sacerdos: Dominus vobiscum. Quod sane sumptum est ex libro Ruth; sic enim legitur Boos et Obed suos salutasse messores (Ruth. ii). Ac statim a populo respondetur: Et cum spiritu tuo. Quod ex Epistolis Pauli sumptum est (Gal. vi; Philipp. iv). Ac si sacerdos diceret: Laus nostra sit acceptabilis Deo, et gratam sibi accipiat, ac nos praemio vitae remuneret. Cum autem populus respondet, Et cum spiritu tuo, idem est ac si diceret: Tu pro nobis preces ad Dominum effundes, sed quia illas preces tantum approbat Deus et exaudit, quae ex bono animo procedunt, ipse, sine quo nullum bonum est, sit et cum spiritu tuo. Tum sacerdos quasi suae bonitati diffidens, inquit ad populum: Oremus. Quod humilitatis et evitandae arrogantiae gratia dicitur, quasi dicat: Orate simul mecum, ut quod postulamus citius impetremus. Tunc dicit orationem, eaque dicta respondet chorus: Amen; quasi dicat: Ita nobis fiat, quemadmodum orasti; vel, feliciter tua sit oratio peracta Sumptum autem est Amen ex Apocalypsi Joannis (Apoc. i, v, vii, etc.). Atque ad eumdem modum rursus populum salutat sacerdos, repetitque quod antea dixerat: Dominus vobiscum; quasi dicat: Si gratiam Dei impetrastis, in ea perseverate. Et iterum respondet populus: Et cum spiritu tuo; quasi polliceatur: Orasti pro nobis, et nos vicissim pro te oramus. Tum pueri canunt: Benedicamus Domino. Quod ex psalmo tertio acceptum habemus. Quibus rursum chorus respondet: Deo gratias, quod Apostolo acceptum referimus (Rom. vi). Eo autem significatur, quod usque ad finem vitae in innocentia Deo inservire debeamus, ac illi benedicere, probeneficiis gratias persolvendo. Ultimo sequuntur suffragia sanctorum. Nam quandiu quidem vivimus, tanquam in lubrico solo et fragili glacie sumus constituti, in diesque cum daemonibus vehementissime confligimus, ita ut sanctorum suffragiis non possi mus non indigere. Post suffragia repetitur: Benedicamus Domino, non a pueris, sed a sacerdote, quemadmodum etiam in completorio et magnis solemnitatibus in quibusdam ecclesiis a majoribus. Qua quidem significatur nos fore in aeterna beatitudine cum Domino perfectos laudatores. In hac enim vita perfecti esse non possumus.