Text List

On this page

Caput 32

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

De officio altaris.

CAPUT XXXII. De officio altaris.

Nunc de officio altaris dicamus. Et primo quidem de sacerdotum indumentis, eorumdemque significatione, ac deinde quid officium missae, quid introitus, quidve tropi nominentur occurrit exponendum. Caetera vero breviter ordine veluti in summa quadam perstringemus. Res enim ardua est, et quae ingenii nostri vires facile excedit. Sacerdos ergo tanquam advocatus et pugil cum antiquo hoste pugnaturus, vestibus sacris quasi armis induitur. Sandalia enim pro ocreis assumit, ne quid maculae vel pulveris affectioni etiam inhaereat. Sic amictu pro galea caput contegit, pro lorica totum corpus cooperit alba, cingulum assumens pro arcu, et subcingulum pro pharetra. Vocatur autem subcingulum quiddam in stola, quod ligatur cum cingulo. Cum stola collum circumdat, quasi hastam contra retinentem vibrat. Manipulo pro clava utitur, casula quasi clypeo protegitur; manus armatur libro pro gladio. Atque ita instructus, ad postremum per confessionem diaboli renuntiat dominio.

PrevBack to TopNext