Caput 33
Caput 33
De confessione sacerdotis ante missam.
Sacerdos enim priusquam cantet missam, confessionem pronuntict oportet. Nam, ut inquit Salomon, vir sapiens in principio sermonis accusator est sui (Prov. xvin). Debet autem peccata confiteri generaliter, nec mensuram excedere. Sic itaque ad certamen munitus contra spiritualia ncquitiae in caelestibus (Ephes. vi), et proscdanda judicis ira in subditos ad altare procedit, et populus, quasi pro s:o pugile oraturus diebus profestis, terrae prosternitur. Cum vero cantat orationes, et reliqua recitat, tum quasi totis viribus adversus diabolum pugnat. Nam cum et casulam in humero plicat, velut gladium contra hostem praeparat, ita ut, cum Evangelium legitur, diabolus tanquam gladio percutiatur. Subfinem autem pax datur, quo quies populo hoste devicto ac prostrato nuntietur. Exinde redeundi data licentia, populus Deo agit gratias, ac quisque ad sua revertitur.
On this page