Text List

On this page

Caput 34

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

Caput 34

De officio missae.

CAPUT XXXIV. De officio missae.

Officium missae, sive missa, appellatur totum illud quod ad principio usque ad finem dicitur, nempe ab introitu usque ad Ite, missa est, cujus mens et sententia haec est: Ite ad Christum et ipsum sequimini, quia missa est pro vobis hostia ad Dominum placandum. Quandoque tamen restrictius et quasi specialius pars, quae prima canitur, nimirum introitus, officium missae appellatur, quae sic dicta est, quod isthuc mittatur angelus. Distribuitur autem missa in quatuor omnino partes, in obsecrationes, orationes, postulationes et gratiarum actiones. Est enim missa omnis obsecrationis, postulationis et gratiarum actionis. Prima pars extenditur usque ad offertorium, altera usque ad finem Dominicae Orationis, cum Amen respondetur; tertia usque ad communionem, quarta usque ad finem. Ac prima quidem est catechumenorum, vel neophytorum, quod fere idem est, cum catechumenus appelletur noviter instructus, sive baptizatus, sive nondum etiam; et neophytus quoque noviter instructus, sive baptizatus, sive non. Amplius enim aut diutius eis interesse non licet, non aliter atque Judaeis aut ethnicis, quod necdum sint membra Ecclesiae. Ob quam sane causam diaconus e pulpito alta voce dicere debet: Exeant catechumeni foras.

Hinc est quod pars ista nominetur missa, ab emittendo, quoniam tunc foras mittuntur. Cepit autem illud originem ab eo quod de Domino dicitur: Jesus autem non credebat semetipsum eis, sciens quid esset in homine (Joan. ii). Nam per catechumenos illi significantur, de quibus hoc dictum est. Vocatur itaque missa totum illud officium, quod est ab introitu, usque ad Ite, missa est, quanquam et interdum missam appellamus ea verba, quibus corpus Domini conficitur.

PrevBack to TopNext