On this page
Caput 35
Caput 35
De introitu, tropis et linguis quibus missa celebrari potest.
Introitus vero dicitur, quod sacerdos missam auspicaturus primo ad altare debeat intrare, sicut episcopus qui extra chorum quandoque diebus festis Dei armis induitur. Dum enim canitur introitus, intrat ad altare. Quamobrem etiam diebus profestis bis cani solet, in solemnitatibus vero ter. Quandoque intermiscentur tropi. Dicitur autem tropus a Graecis, quod nobis est conversio, quoniam isthic quaedam fieri solent conversiones. Animadvertendum hic est tribus linguis missam celebrari, Hebraica, Graeca et Latina, quod titulus Christi jam in cruce pendentis scriptus fuerit Graece, Hebraice et Latine. Unde est quod in unaquaque missa harum trium linguarum aliquid apponatur. Et ab Hebraea quidem, quod sit praestantissima: Alleluia, Amen, Sabaoth, Hosanna. Alleluia, quoniam a diversis multis modis exponitur, quos et alibi sufficienter diximus, nunc praeterire volumus. Juxta interpretationem tamen Hieronymi, quae omnium est optima, interpretatur, Laudate invisibilem. Quid Amen sit, satis constat. Sabaoth est exercituum sive militiarum, virtutum et victoriarum. Hosanna denique est, Salva, obsecro. Et ubi, quaeso? In excelsis. Hosi, id est obsecro, anna, id est salva. Inde Hosanna, quasi Hosianna, ex corrupto et integro.