Text List

On this page

Caput 36

Prev

How to Cite

Next

Caput 36

Caput 36

De Kyrie, eleison, etc.

CAPUT XXXVI. De Kyrie, eleison, etc.

Sequitur Kyrie, eleison, et Christe, eleison, etc. quod ideo Graece canitur, ut ostendatur Ecclesiam primo in Graecia coepisse, ac inde Romam postea delatam fuisse, unde reliqua sunt Latina. Cantatur autem ter propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum continuo, idque ternis vicibus ut simul dicatur novies, propter novem ordines angelorum quibus associari petimus. In quibusdam Ecclesiis additur ἠμᾶς, quasi dicant, o Domine, miserere nostri. Solemnibus diebus sequitur hymnus de Evangelio, sive evangelicus, Gloria in excelsis Deo (Luc. ii): quod antea solum ad missam dicebatur. Reliqua vero B. Hilarius Pictaviensis episcopus apposuit, scilicet, Laudamus te, et caetera, quae sequuntur, quae etiam ad missam cantari instituit. Verum enimvero tum illud consuetum est, cum festum agitur apostolorum, martyrum, confessorum et eorum quorum in honorem ecclesia est dedicata, quaecunque etiam illa sit. Eo autem finito sacerdos salutat populum, inquiens Dominus vobiscum. Quae salutatio ex veteri sumpta est Testamento nimirum, ut dictum est, ex libro Ruth (Ruth. ii), pertinetque ad minores sacerdotes. Est enim et alia, videlicet Pax vobis, quae ut est sumpta ex Evangelio (Joan. xx) ita solum spectat ad episcopos, et qui iis sunt superiores. Quo sane illud expresse innuitur quod novum Testamentum dignius sit Testamento veteri. Responsio vero populi: Et cum spiritu tuo, ex apostolo in Epistola ad Titum desumpta est (Tit. iii). Cum denique ait, Oremus, universalem ad se colligit Ecclesiam, quasi esset syndicus aliquis in persona multorum loquens. Hoc enim syndicus significat. Longa vetustate comprobatum est, quod Oremus dicimus. Antiqui enim, praemisso Oremus, extemplo orationem communiter subjungebant: omissa ratione, illud tantum, videlicet Oremus, reservavimus.

PrevBack to TopNext