Text List

On this page

Caput 37

Prev

How to Cite

Next

Caput 37

Caput 37

De oratione, et quoties se in missa vertat sacerdos.

CAPUT XXXVII. De oratione, et quoties se in missa vertat sacerdos.

Oratio sive collecta statim subsequitur, quantumvis collecta proprie vocetur oratio illa quae fit in processione, cum populus et universus clerus ab una ecclesia procedit ad alteram. Tum enim sacerdos aut episcopus, collecta omni multitudine, istiusmodi oratione super populum uti solebat quae proprie dicebatur collecta. Nunc autem oratione illa praetermissa tantum, ut diximus, Oremus retinuimus. Notandum obiter hic est sacerdotem in qualibet missa se quinquies convertere et septies populum salutare. Primo in ipso exordio; secundo in evangelio, quod non in altari, sed in assere vel aliquo lectorio versus aquilonem legi oportet, plicata in humero casula, quod diaconi tum fungatur officio, tertio cum ad dextrum cornu altaris revertitur, unde venerat, dicto symbolo, si fuerit solemnitas: tum enim se convertit ad populum; quarto post offertorium, cum inquit: Per omnia saecula saeculorum, et consequenter: Dominus vobiscum, sed non vertit se: nam, ut dici solet, nemo qui ad aratrum manum applicuerit, retrorsum respectare debet (Luc. ix); quinto cum ait: Pax Domini sit semper vobiscum, nec tum se convertit; sexto post communionem, et ultimo in fine. Quod autem ad orationem attinet, sciendum est nunc unam legi oportere, nunc tres, nunc quinque, nunc septem, sed non ultra. Et unam quidem propterea quod una sit epistola atque unum evangelium, vel propter Dei unitatem. Tres vero propter Trinitatem; nam et Deus numero gaudet impare, vel quia Dominus ter in passione oravit. Sic quinque legi possunt propter quinquepartitam Christi passionem, vel quinque ejus vulnera. Verum septem ideo, quod septem in Oratione nostra Dominica habeamus petitiones, vel etiam propter septem dona Spiritus sancti, quae apud Isaiam numerantur (Isa. xi). Septenarium enim numerum nullus excedere debet.

PrevBack to TopNext