Caput 38
Caput 38
De epistola, graduali, alleluia et prosa.
Deinde legitur epistola, quae est sermo absentis missus ad absentem , a Graeco verbo iriéaso, quod mittere significat, sic appellata. Tales sunt Petri, Pauli, Jacobi et Joannis ad varios missae, quae hoc in loco ut plurimum leguntur. Sed si conngat (contingit autem saepe) ut vel ex Apocalypsi vel cx prophetis aliquid hic legatur, nihilom:- nus dicctur epistola, idque ob eam causam, quod tum evangelium quodammodo mittatur. Summopere autem cavendum est ne quis epistolam legere praesumat, nisi sit hypodiaconus, aut diaconus, aut etian sacerdos. Melius enim est ut sacerdos legat, etiam si cantet missam , quam acolvthus. Post epistolam vero cantatur responsorium cum suo versu, sive graduale, ut vocant., Appellatum autem est graduale , quod a minoribus in gradibus ante altare vel a majoribus, etiam diebus profestis cani soleat. In solemnitatibus vero in altioribus, hoc est in pulpito etiam a pueris. Vel quia gradatim cantatur, vel quia de gradu ad gradum procedere debemus, hoc est de virtute in virtutem ascendere. Dictum est idem responsorium , quod versui respondeat, qui item a vertendo nominatus est, quoniam nos ad orientem vertimus, vel quoniam versu ad responsum sit regressio , aut ad officium aliud, ut in matutinis. Postea sequitur Alleluia, cujus interpretatio modo exposita est secundum Hieronymum. In hujus fine pneumatizamus, hoc est jubilamus, dum finem protrahimus, et ei velut caudam accinimus. Est enim differentia inter neuma neumae et pneuma pneumatis. Neuma feminei generis est jubilus sicut in fine antiphonarum ; pneuma vero neutrius generis est Spiritus sanctus. Postea versus dicitur, unde similiter conversio fit ad Alleluia. Sequitur deinceps sequentia quam nos prosam appellamus. Ferr Notgerus (1) abbas apud Sanctum Gallum, natione Teutonus, primo sequentias composuisse , atque eas postea in ecclesia cantari institutum fuisse per Nicolaum summum pontificem. Post hunc autem dicitur Hermannus Contractus inventor astrolabii fecisse duas has: Rex omnipotens, dic ho dierna, et , Sancti Spiritus adsit nobis gratia, etc.
On this page