On this page
Caput 39
Caput 39
Finita sequentia legitur evangelium, quod triplicem habet inchoationem; vel per Initium sancti Evangelii, sicut in principio quatuor Evangeliorum; vel per In illo tempore; vel per aliam determinationem regiae aut alterius alicujus magnae potestatis, ut, Fuit in diebus Herodis (Luc. i), et, Anno decimo quinto imperii Tiberii Caesaris (Luc iii). Dicitur autem Evangelium ab εὔ bene, ἄγγελος nuntius, quasi dicatur bonum et laetum nuntium. Proinde vero Evangelium aliquando esse dicitur secundum historiam, quandoque secundum allegoriam, quandoque secundum personam, quandoque secundum partem, et quandoque etiam secundum totum. Secundum historiam, ut illud: Maria Magdalena et Maria Jacobi et Salome, etc. (Marc. xvi), atque illud etiam quod cantatur in natali Domini ad secundam missam de pastoribus. Secundum allegoriam cujusmodi illud quod in assumptione B. Mariae legi consuetum est de Maria Magdalena et ejus sorore, Martha, nimirum: Intravit Jesus in quoddam castellum, etc. (Luc. x), quia cum per Mariam Magdalenam vita significetur contemplativa, per Martham vero, quae administrabat, vita activa; hoc evangelio docetur in B. Maria Virgine utriusque vitae fuisse consummationem, contemplativae scilicet et activae. Secundum personam Evangelium canitur, ut in festo B. Thomae apostoli, ubi dicitur Thomas unus de duodecim, etc. (Joan. xx) Secundum partem, quemadmodum est in festo S. Crucis. Tum enim illud recitatur evangelium, quod est de Nicodemo propter ejus extremam particulam, quae ejusmodi est: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. iii). In hoc autem verbo Christus suam indicavit passionem, et sui corporis in cruce exaltationem. Quocirca evangelium hoc in quo haec continetur particula, legitur in festo Sanctae Crucis. Secundum totum denique, cujusmodi est exiguum illud quod in circumcisione Domini observatur: Postquam consummati sunt dies octo (Luc. ii). Animadvertendum ergo hic est quod diebus profestis una duntaxat candela cerea praecedat diaconum, cum ad legendum evangelium accedit. Nec id quidem injuria, cum per illud primus Christi significetur adventus, qui humilis fuit et occultus, et quem praevenit unus tantum praecursor, videlicet Joannes Baptista, qui fuit verbi lucerna. Festis vero diebus candelae duae praecedunt cereae, quod in secundo adventu, qui solemnis erit et manifestus, duo sint praemittendi praecursores, Elias scilicet et Enoch. Vel ideo etiam quoniam Dominus ante faciem suam binos conjunctim misit discipulos ad praedicandum. Illud quoque diligenter notandum est, quod simul atque evangelium inchoatur, universus populus, tam clerici quam laici, tam qui illud profert quam qui audit, crucis signum imprimere debeat in fronte, in ore et in pectore. In fronte, quod locus sit pudoris et verecundiae: unde impudicos homines effrontes dicimus, quasi sine fronte. Per hoc ergo quod fronti signum crucis imponimus, evidenter ostendimus nos non erubescere, quod credamus in Crucifixum, et eum, habemus Deum et Dominum qui a Judaeis atque ethnicis nobis exprobratur. Unde mehercle Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam. (I Cor. i). In ore autem ideo, ut significemus nos audacter crucem Domini praedicare. Denique in pectore, ob eam causam quo nos paratos esse pro Christi nomine pati ingenue ostendamus. Rursus in hoc quod os et pectus cruce signamus, aperte innuimus nos audacter ore fateri et corde credere Christum crucifixum, cujus liber legitur, Deum et Dominum nostrum esse.
Sacerdos itaque, vel diaconus, evangelium lecturus signat se in ore, fronte et pectore, quasi dicat: Non erubesco crucem Domini, sed eam ore praedico et corde credo. Libro quoque crucem imprimit, tanquam si dixerit: hic est liber Crucifixi. Posset autem hoc loco quaeri quemadmodum crucis signum fieri debeat, a dextrane in sinistram, an vero a sinistra in dextram. Ac nonnulli quidem sunt qui crucem a sinistra in dextram fieri velint, atque ex hujusmodi versu sumpserunt auctoritatem: Egressus est a Patre, etc. (Joan. xvi). A Patre venit Filius in mundum, et ideo crucem inchoamus a parte superiori, per quam designatur Pater. Sed quod a parte absque ulla intercapedine in mundum venit, per quem sinistram partem intelligimus, ideo postquam a superiori parte descendimus, statim a sinistra in dextram pergimus; nam et postea ad partem ascendit, quod designat dextera. Alii vero putant quod a dextra in sinistram fieri debeat, quia Christus a dextra in sinistram, id est a Patre veniens, diabolum per crucem repulit, qui per sinistram significatur.
Dicto igitur evangelii titulo, respondetur ab emnibus: Gloria tibi, Domine. Proposito namque evangelio ad legendum, in quo agitur de gloria partim Dei, partim nostra, quatenus videlicet Christus diabolum vicit, ac nos redemit, et victor ad Patris gloriam ascendit; auditores Evangelii laetantes ad laudem sui Creatoris inquiunt atque exclamant, Gloria tibi, Domine; quasi dicant: Gloria tua, quae nobis in hoc evangelio praedicatur, in aevum nobis sine fine permaneat, semperque crescat et augeatur. Lecto jam evangelio, quisque dicere debet, Amen. Vel ut alii volunt, recitato evangelio, statim dicamus oportet, Deo gratias, quemadmodum post quamlibet lectionem sive capitulum. Sed melius est ut dicatur, Amen, ac nos cruce contra diabolum muniamus, ne ipse sermones Domini ex pectore nostro rapiat. Necessarium etiam plane est, ut, dum legitur evangelium, velamina capitum deponantur. Evangelica enim praedicatio omnia legis velamina dimovit, atque homines, qui prius Dominum in aenigmate quodammodo et quasi per transennam videbant, modo ipsam veritatem aperta legis cognitione videre et intelligere fecit. Viri itaque aperto capite evangelium audire debent, ut quinque sensus ad audiendum magis fiant idonei. Inde est quod clerici non nutriant longos capillos, sed alte tonsos, ut rectius ac perfectius possint audire. Verum enimvero propterea coronam habent, ut demonstretur inter eos et Dominum nullum esse medium. Non ergo longos habeant capillos clerici, si per longitudinem capillorum significetur multitudo peccatorum. Mulieres vero debent audire evangelium tecto ac velato capite, etiamsi sit virgo, propter pomum vetitum. Et si eveniat ut virgo capite sit aperto, aut velamen non habeat, necesse est ut mater aut quaevis alia mulier capiti ejus pannum vel simile quidpiam imponat. Itemque erecti stare debemus, donec evangelium pronuntietur, aut capite inclinato, si modo non sedeamus, nisi cogente necessitate. In lege quidem praecipiebatur ut, dum comederent agnum paschalem, baculos in manibus tenerent (Exod. xii); nos vero, diacono legente evangelium, baculos deponimus, quod Christo praedicante legales observantiae sint depositae.