Text List

On this page

Caput 40

Prev

How to Cite

Next

Caput 40

Caput 40

Quid symbolum, quando canendum, et quot sint numero.

CAPUT XL. Quid symbolum, quando canendum, et quot sint numero.

Post evangelium statim debet subjungi symbolum fidei, scilicet : Credo in unum Deum Patrem, etc., si solemnitas fuerit. Nec tamen in omni solemnitate, sed eorum tantummodo festis, quorum in symbolo fit mentio, ut in festo Trinitatis, in Natali, Circumcisione, Epiphania, Paschate, Ascensione, Pentecoste, in festo Omnium Sanctorum, Transfigurationis Domini, B. Mariae, et omnium Apostolorum, S. Crucis, et omnibus diebus Dominicis. In aliis autem solemnitatibus dici non debet. Nec vero in solemnitate angelorum cantari solet, quia illi non credunt, imo jam sciunt, cum plenam et perfectam habeant scientiam. Nec praeterea cani consuetum est in solemnitate duorum evangelistarum, qui non fuerunt apostoli, scilicet Lucae et Marci. Sunt qui dicunt symbolum dici debere in festo B. Joannis Baptistae, quia tum fuit commemorata Christi nativitas. Sed eadem ratione qualibet die fit mentio B. Mariae, adeoque omni die canendum foret. Nonnulli etiam putant quod in eorum festivitatibus cantari debeat qui illud composuerunt, atque ejus rei gratia huc illud afferunt quod in Evangelio Joannis invenitur quod nimirum in dies fides apostolorum crescebat propter miracula quae fiebant (Joan. ii), quanquam alibi auctoritas habeat, fidem non habere meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Pronuntiato symbolo sub finem ipsius debet fieri signum crucis, quoniam verbum est evangelicum non secus atque ipsum evangelium, nisi quod sit verbum abbreviatum. Unde dictum est de eo: Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram (Rom. ix). Et hoc modo: Veniet verbum abbreviatum super filios Dei (Isa. x). Similiter quoque in omnibus verbis evangelicis signum crucis fieri oportet, quemadmodum sub finem Orationis Dominicae, Gloria in excelsis, Benedictus, Magnificat, et Nunc dimittis, quae omnia perinde atque evangelium stando audiri debent. Notandum est quatuor esse symbola, minimum quod a cunctis communiter in quotidiana oratione dicitur, et quod apostoli simul composuerunt; secundum est quod in prima recitatur: Quicunque vult salvus esse, quod ab Athanasio patriarcha Alexandrino contra Arianos haereticos compositum est, licet plerique eum Anastasium fuisse falso arbitrentur; tertium est quod Constantinopolitana synodus edidit, videlicet quod in missa hactenus cani consuetum est; quartum est quod ex Nicaeno concilio prodiit. Scripsit vero B. Hilarius Pictaviensis episcopus librum De synodis, in quo et illud composuit, ac legi oportet in omni synodo, vel totum vel saltem ejus aliqua particula. Ex quo sane liquido apparet quam illi errent qui aliam ibi legunt lectionem.

PrevBack to TopNext