Text List

On this page

Caput 41

Prev

How to Cite

Next

Caput 41

Caput 41

De offertorio.

CAPUT XLI De offertorio.

Dicto symbolo cantatur offertorium sive offerenda, ut aliqui dicunt. Appellatur autem offertorium ab offerendo, quia tunc offerimus. Sed necessario hic considerandum est tria omnino esse quae offerre debemus : primo, nosmetipsos, ac deinde ea quae sacrificio sunt necessaria, scilicet panem, vinum et aquam, et si qua sunt alia sacrificio apta. Obiter tamen hic dicere possumus panem hunc quasi nominatum esse a Graeco vocabulo πὰν, παντὸς, quod omne vel totum significat. Quoniam cum hic, tum in futuro saeculo panis iste tota vita nostra est. Vinum autem a vite simili fere modo deducere licebit, cui Dominus in Evangelio se comparat, hoc pacto inquiens: Ego sum vitis vera (Joan. xv). Nec denique ignotum esse puto aquam ab aequalitate dictam esse, quia per hoc sacramentum nos angelis aequales fore certo et credimus et speramus, quanquam vero interdum aqua significet populum. Unde: Aquae multae, populi multi (Apoc. xvi). Quia nec sanguis sine salute populi, nec salus populi potuit esse sine sanguine. Tum vero aqua benedicitur, quando admiscetur vino: sed haudquaquam vinum, quoniam peculiarem suam exspectat benedictionem. In quibusdam Ecclesiis in magnis solemnitatibus pretiosa offeruntur ecclesiae utensilia, et in altari ponuntur vel in locis competentibus. Tertio demum sequuntur manuales laicorum oblationes. Clerici enim non offerunt, nisi in exsequiis mortuorum et in nova celebratione sacerdotis. Nam inhumanum videretur, si ii offerre tenerentur, qui ex oblationibus vivunt aliorum. In offertorio nulla ratione permittitur sacerdoti, ut pyxidem aut aliud hujusmodi manu teneat, quo omnem avaritiae effugiat suspicionem.

PrevBack to TopNext