On this page
Caput 42
Caput 42
De sacrificio
Sacrificium dicitur quasi quo sacrum efficitur, ubi cognoscendum est quod olim sacrificium ab apostolis et viris apostolicis in primitiva Ecclesia vasis ligneis ac vulgaribus vestibus celebrabatur. Tum enim erant, ut dici solitum est, lignei calices et aurei sacerdotes. Nunc vero est econtra. Paulo tamen post, Severinus papa instituit idem vitreis fieri vasis. Sed quia erant fragilia, Urbanus papa voluit ut argenteis vel aureis sacrificaretur, vel etiam ob paupertatem stanneis, quae tamen non facile aeruginantur. Hostia secundum Hebraeos ab ostio nuncupata est, quia ad ostium tabernaculi offerebatur. Secundum ethnicos vero ab hoste derivata est. Nam ab hostibus domitis, ut ille ait, hostia nomen habet. Dicta est etiam victima a vincendo; et immolatio, quod isthic Christus sacramentaliter immoletur, quod in veritate semel pro peccatis nostris in cruce est immolatus. Appellata autem est immolatio a mola, qua in sacrificiis conteri solebat genus quoddam frumenti, quod far vel ador dicitur. Unde: Et adorea liba per herbam. (Virg. Aen., l. vii, 109.) Ponebatur enim inter cornua altaris vel animalis cultro isthic facto foramine. Mola vero in altari dicitur pars media sub qua reliquiae sigillantur, et cui in dedicatione ecclesiae crux imprimitur, atque ubi corpus Christi consecratur.