Caput 43
Caput 43
De secunda parte missa.
Jam vero secunda pars missae quae proprie missa appellata est, proxime sequitur, nimirum quam orationis esse diximus. Nam prima pars, de qua hactenus dictum est, vocatur obsecrationis. Haec ergo pars missae, ut missam appellemus totum officium ab introitu usque ad I:e, missa est, si strictim accipiatur, proprio nomine missa appellata est. Habet autem ea quatuor distinctiones. Prima dicitur secreta, altera praefatio, tertia canon, quarta oratio Dominica cum sua praefatione. Atque haec quidem pars extenditur usque ad Dominicae orationpis finem, Sed libera nos a malo, Amen, quod tacite a sacerdote proferri debet. Hic itaque considerandum est tot dehere dici collectas, eodemque ordine, ac de eisdem in secreta post communionem, quot praecesserunt in obsecratione ante epistolam in exordio missae, nec plures, nec etiam pauciores, hoc semper observato, ne ultra septenarium numerum progrediatur. Summopere item cavendum est quod si forte collecta pro defunctis intermisceatur, ne finalis, sed penultima vel antepenultima dicatur. Quoniam finis ad suum debet retorqueri principium. Ad postremum generaliter cognoscendum est quod in missa pro defunctis nulla debeat pro vivis oratio intermisceri, hac tamen communi excepta, Dewus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum.
On this page