Text List

On this page

Caput 44

Prev

How to Cite

Next

Caput 44

Caput 44

De secreta

CAPUT XLIV De secreta.

Secreta dicitur, quia secrete pronuntiatur, cum tamen olim alta voce diceretur, ita ut omnibus facile laicis teneretur. Contigit ergo ut quodam tempore pastores panem super lapidem quemdam ponerent, qui, dum hujus secretae verba proferrent, in carnem conversus est, et forsitan transsubstantiatus, ut sic loquar, in corpus Christi. In quos divinitus facta est acerrima vindicta. Nam ad unum omnes percussi sunt divino judicio coelitus misso. Ex quo quidem facto statutum fuit, ut posthac tacite ac submisse diceretur, aut ideo sane occulte et quasi sub silentio dicitur, ne scilicet vilescat, sicut ob eamdem causam sacrae litterae dicuntur esse obscurae; aut tandem ne a laicis cognoscatur, ita ut hinc triplex silentii sit ratio. Cum autem ait sacerdos: Orate, fratres, statim incipit orare; et nos similiter hoc audientes secreto orare debemus, ac duos psalmos canere, nempe: Exaudiat te Dominus, et sequentem. Sed quando interim dicit, Orate, fratres, perinde est ac si diceret : Dominus vobiscum tacite, cum sese vertat ad populum. Quare meminerimus sacerdotem se quinquies ad populum convertere dicendo Dominus vobiscum, propter quinque apparitiones quae fuere ipso die Paschatis. Et quia una apparitio fuit non manifesta, quando apparuit B. Mariae Magdalenae, ut plerique sentiunt, ideo occulte et quasi sub silentio ait, Dominus vobiscum tunc, cum aperte satis dicit : Orate, fratres. Per omnia saecula saeculorum, id est per saecula sibi mutuo succedentia. Vel dicuntur saecula per antonomasiam, sicut Cantica canticorum. Quaesitum est cur secreto dicantur orationes quae sequuntur post oblationes. Sed nos ideo hoc fieri respondemus, quod Judaei post suscitationem Lazari, statim Jesum voluerunt occidere, qui sese occultavit in civitate Ephrem in solitudine (Joan. x), et a praedicatione ac miraculorum operatione penitus quievit et tacuit in Sabbatum usque, quod est ante Dominicam in Ramis palmarum, quo venit in domum Simonis leprosi, et aperte praedicavit (Matth. xxvi). Atque hoc quidem expresse indicat sacerdotis illa vocis exsultatio, qua inquit, Per omnia saecula saeculorum. Cui subditur, Amen, propterea, ut quae a sacerdote dicta sint, liquido confirmemus, quia per Christum saeculum creatum est. Amen namque nomen Dei est. Unde in Apocalypsi: Ego sum Amen, testis fidelis (Apoc. iii). Subjungitur porro, Dominus vobiscum, ac deinde, Sursum corda, quae scilicet sursum habere debemus ad Dominum in coelestibus, non in terrenis, ut non quaeramus benedictionem Esau, quae ut caduca ac debilis est, ita in terrenis plane sita est. Idem prorsus nobis manifeste significant episcopi sandalia, quae cum superius sint aperta, iis admonemur, ut semper corda hactenus erecta ad Dominum, cumque inferius sint solida, volunt ut habeamus in terrenis mentem omnino obtusam, quasi non debeamus quaerere benedictionem quae in terrenis est, sed benedictionem Jacob, quae est in caelis. Postea sequitur: Gratias agamus Domino Deo nostro. Quia pro omnibus beneficiis, quae ille in nos benigne contulit, gratias ei merito rependere debemus. Invenitur autem ibi quaedam figura ad similitudinem nostrorum delta, D scilicet undique clausum, quod in parte praecedenti V nostrum complectitur, quod in summitate apertum est, in quorum parte media tractulus per transversum ducitur, utramque in modum crucis partem copulans. Quod quidem non sine causa factum est. Per delta enim circulariter clausum, divina figuratur natura, quae nec principium nec finem habuit. Per V exprimitur humana Christi natura, quae principium in Virgine habuit, sed fine carebit. At vero tractulus in medio utramque partem conjungens, crux est per quam humana sociantur divinis.

PrevBack to TopNext