On this page
Caput 45
Caput 45
De praefatione.
Praefatio dicitur quasi praelocutio, quae est ad ministerium praeparatio. Notantur enim isthic novem ordines angelorum, quos ibi praesentes esse certo credimus. Majestas quoque de qua hic fit mentio, appellata est quasi major stans, vel major potestas. Sciendum vero est in missa decem esse in universum praefationes, primam de Trinitate, alteram de Natali, tertiam de Epiphania, quartam de Quadragesima sive jejunio, quintam de Cruce Domini, sextam de Resurrectione, septimam de Ascensione, octavam de Adventu Spiritus sancti, nonam de Apostolis, decimam et ultimam de B. Maria Virgine. Post canitur ter, Sanctus, sanctus, sanctus, quod sumptum ex Veteri Testamento. Ait enim Isaias se vidisse Dominum super solium excelsum, et Seraphim clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus (Isa. vi). Sed quod sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini! Hosanna in excelsis! acceptum est ab Evangelio (Matth. xxi), ita ut, cum illud cantatur, signum crucis fieri debeat. Postremo hic cantica angelorum canimus, quia per hoc sacrificium terrena jungi coelestibus non dubitamus, et ideo cum eis in excelsis salvari clamamus.