Text List

On this page

Caput 46

Prev

How to Cite

Next

Caput 46

Caput 46

De canone.

CAPUT XLVI. De canone.

Deinceps vero sequitur canon; ita enim Graecis dicitur, nobis autem regula, quod per eam regulariter sacramenti hujus fit confectio. Nuncupatur etiam actio, quia tunc cum Deo nostra agitur causa. Quamobrem et in festis stantes oramus, in profestis vel jejuniis prostrati. Sub silentio tribus de causis dicitur : primo, quoniam Deus non oris, sed cordis clamorem intendit ; unde et Mosi dixit : Quid clamas ad me (Exod. xiv)? cum tamen ipse taceret. Nihilominus tamen proferimus verba, ne quae petimus, aut quae petere debemus, penitus ignorare aestimemur; secundo, ob id submisse canon dici oportet, ne, si alta voce esset proferendus, longo clamore deficiamus; vel tertio ob hanc rationem, ne tanti mysterii per usum quotidianum verba vilescant, et in locis competentibus passim indiscrete pronuntientur, atque ita tandem exstinguantur ac pereant, quemadmodum paulo ante de pastoribus narratum est. Prohibitum enim est per decretum, et sub anathemate datum, ut nullus nisi haec sacris vestibus, ex libro in altari consecrato, haec verba proferat. Dicit ergo sacerdos: Te igitur, clementissime Pater, etc. Alloquitur Dominum, tanquam praesentem. Incipit autem a littera thau, T, quae in modum crucis effecta est. Quoniam per Christi passionem haec omnia in cruce sunt completa, habentque suam efficaciam. Unde profecto est quod isthic Crucifixi imago adpingi debeat. Sequuntur postea multa, ut sunt nomina apostolorum, martyrum, pontificum, virginum, qui omnes pro Christo nostro se sacrificio exposuerunt. Atque item alia quaedam sequuntur, quae nobis explicare non licet, nisi forte solis sacerdotibus, et ideo de illis tacebimus. Unum hoc tamen addemus, nulli hic concessum esse aliquid vel detrahere vel addere, nisi quandoque nomen illorum pro quibus specialiter aut nominatim offertur sacrificium.

PrevBack to TopNext